Logos Bible Study

John 1:1–18

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1In principio erat Verbum,

et Verbum erat apud Deum,

et Deus erat Verbum.

2Hoc erat in principio apud Deum.

3Omnia per ipsum facta sunt:

et sine ipso factum est nihil, quod factum est.

4In ipso vita erat,

et vita erat lux hominum:

5et lux in tenebris lucet,

et tenebræ eam non comprehenderunt.

6Fuit homo

missus a Deo,

cui nomen erat Joannes.

7Hic venit in testimonium

ut testimonium perhiberet de lumine,

ut omnes crederent per illum.

8Non erat ille lux,

sed ut testimonium perhiberet de lumine.

9Erat lux vera,

quæ illuminat omnem hominem

venientem in hunc mundum.

10In mundo erat,

et mundus per ipsum factus est,

et mundus eum non cognovit.

11In propria venit,

et sui eum non receperunt.

12Quotquot autem receperunt eum,

dedit eis potestatem filios Dei fieri,

his qui credunt in nomine ejus:

13qui non ex sanguinibus,

neque ex voluntate carnis,

neque ex voluntate viri,

sed ex Deo nati sunt.

14Et Verbum caro factum est,

et habitavit in nobis:

et vidimus gloriam ejus,

gloriam quasi unigeniti a Patre

plenum gratiæ et veritatis.

15Joannes testimonium perhibet de ipso,

et clamat dicens:

Hic erat quem dixi:

Qui post me venturus est,

ante me factus est:

quia prior me erat.

16Et de plenitudine ejus

nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia:

17quia lex per Moysen data est,

gratia et veritas per Jesum Christum facta est.

18Deum nemo vidit umquam:

unigenitus Filius, qui est in sinu Patris,

ipse enarravit.

Read in Logos
John 1:1: In the beginning was the Word, and the Word was with God, and the Word was God.