Logos Bible Study

Job 31:24–34

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

24Si putavi aurum robur meum,

et obrizo dixi: Fiducia mea;

25si lætatus sum super multis divitiis meis,

et quia plurima reperit manus mea;

26si vidi solem cum fulgeret,

et lunam incedentem clare,

27et lætatum est in abscondito cor meum,

et osculatus sum manum meam ore meo:

28quæ est iniquitas maxima,

et negatio contra Deum altissimum.

29Si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat,

et exsultavi quod invenisset eum malum:

30non enim dedi ad peccandum guttur meum,

ut expeterem maledicens animam ejus.

31Si non dixerunt viri tabernaculi mei:

Quis det de carnibus ejus, ut saturemur?

32foris non mansit peregrinus:

ostium meum viatori patuit.

33Si abscondi quasi homo peccatum meum,

et celavi in sinu meo iniquitatem meam;

34si expavi ad multitudinem nimiam,

et despectio propinquorum terruit me:

et non magis tacui, nec egressus sum ostium.

Read in Logos