Logos Bible Study

Jeremiah 8:13–22

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

13Congregans congregabo eos, ait Dominus.

Non est uva in vitibus, et non sunt ficus in ficulnea:

folium defluxit,

et dedi eis quæ prætergressa sunt.

14Quare sedemus?

convenite, et ingrediamur civitatem munitam,

et sileamus ibi:

quia Dominus Deus noster silere nos fecit,

et potum dedit nobis aquam fellis:

peccavimus enim Domino.

15Exspectavimus pacem, et non erat bonum:

tempus medelæ, et ecce formido.

16A Dan auditus est fremitus equorum ejus;

a voce hinnituum pugnatorum ejus commota est omnis terra:

et venerunt, et devoraverunt terram et plenitudinem ejus;

urbem et habitatores ejus.

17Quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos,

quibus non est incantatio:

et mordebunt vos, ait Dominus.

18Dolor meus super dolorem,

in me cor meum mœrens.

19Ecce vox clamoris filiæ populi mei de terra longinqua:

Numquid Dominus non est in Sion?

aut rex ejus non est in ea?

Quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis,

et in vanitatibus alienis?

20Transiit messis, finita est æstas,

et nos salvati non sumus.

21Super contritione filiæ populi mei contritus sum, et contristatus:

stupor obtinuit me.

22Numquid resina non est in Galaad?

aut medicus non est ibi?

quare igitur non est obducta cicatrix filiæ populi mei?

Read in Logos