Logos Bible Study

Jeremiah 25:30–35

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

30Et tu prophetabis ad eos omnia verba hæc, et dices ad illos:

Dominus de excelso rugiet,

et de habitaculo sancto suo dabit vocem suam:

rugiens rugiet super decorem suum:

celeuma quasi calcantium concinetur

adversus omnes habitatores terræ.

31Pervenit sonitus usque ad extrema terræ,

quia judicium Domino cum gentibus:

judicatur ipse cum omni carne.

Impios tradidi gladio, dicit Dominus.

32Hæc dicit Dominus exercituum:

Ecce afflictio egredietur de gente in gentem,

et turbo magnus egredietur a summitatibus terræ.

33Et erunt interfecti Domini in die illa,

a summo terræ usque ad summum ejus:

non plangentur, et non colligentur, neque sepelientur:

in sterquilinium super faciem terræ jacebunt.

34Ululate, pastores, et clamate,

et aspergite vos cinere, optimates gregis:

quia completi sunt dies vestri ut interficiamini,

et dissipationes vestræ:

et cadetis quasi vasa pretiosa.

35Et peribit fuga a pastoribus,

et salvatio ab optimatibus gregis.

Read in Logos