Logos Bible Study

Jeremiah 23:33–40

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

33Si igitur interrogaverit te populus iste,

vel propheta, aut sacerdos, dicens:

Quod est onus Domini?

dices ad eos: Vos estis onus:

projiciam quippe vos, dicit Dominus.

34Et propheta, et sacerdos, et populus

qui dicit: Onus Domini:

visitabo super virum illum et super domum ejus.

35Hæc dicetis unusquisque ad proximum,

et ad fratrem suum:

Quid respondit Dominus?

et quid locutus est Dominus?

36Et onus Domini ultra non memorabitur:

quia onus erit unicuique sermo suus,

et pervertistis verba Dei viventis,

Domini exercituum, Dei nostri.

37Hæc dices ad prophetam:

Quid respondit tibi Dominus?

et quid locutus est Dominus?

38Si autem onus Domini dixeritis,

propter hoc hæc dicit Dominus:

Quia dixistis sermonem istum: Onus Domini,

et misi ad vos dicens: Nolite dicere: Onus Domini:

39propterea ecce ego tollam vos portans,

et derelinquam vos,

et civitatem quam dedi vobis et patribus vestris,

a facie mea:

40et dabo vos in opprobrium sempiternum,

et in ignominiam æternam,

quæ numquam oblivione delebitur.

Read in Logos