Logos Bible Study

Jeremiah 29–31

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

291Et hæc sunt verba libri quem misit Jeremias propheta de Jerusalem ad reliquias seniorum transmigrationis, et ad sacerdotes, et ad prophetas, et ad omnem populum quem traduxerat Nabuchodonosor de Jerusalem in Babylonem, 2postquam egressus est Jechonias rex, et domina, et eunuchi, et principes Juda et Jerusalem, et faber et inclusor, de Jerusalem, 3in manu Elasa filii Saphan, et Gamariæ filii Helciæ, quos misit Sedecias rex Juda ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Babylonem, dicens: 4Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël, omni transmigrationi quam transtuli de Jerusalem in Babylonem: 5Ædificate domos, et habitate: et plantate hortos, et comedite fructum eorum. 6Accipite uxores, et generate filios et filias: et date filiis vestris uxores, et filias vestras date viris, et pariant filios et filias: et multiplicamini ibi, et nolite esse pauci numero. 7Et quærite pacem civitatis ad quam transmigrare vos feci, et orate pro ea ad Dominum, quia in pace illius erit pax vobis. 8Hæc enim dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Non vos seducant prophetæ vestri qui sunt in medio vestrum, et divini vestri, et ne attendatis ad somnia vestra quæ vos somniatis: 9quia falso ipsi prophetant vobis in nomine meo, et non misi eos, dicit Dominus. 10Quia hæc dicit Dominus: Cum cœperint impleri in Babylone septuaginta anni, visitabo vos, et suscitabo super vos verbum meum bonum, ut reducam vos ad locum istum. 11Ego enim scio cogitationes quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis et non afflictionis, ut dem vobis finem et patientiam. 12Et invocabitis me, et ibitis: et orabitis me, et ego exaudiam vos. 13Quæretis me, et invenietis, cum quæsieritis me in toto corde vestro. 14Et inveniar a vobis, ait Dominus: et reducam captivitatem vestram, et congregabo vos de universis gentibus et de cunctis locis ad quæ expuli vos, dicit Dominus, et reverti vos faciam de loco ad quem transmigrare vos feci. 15Quia dixistis: Suscitavit nobis Dominus prophetas in Babylone: 16quia hæc dicit Dominus ad regem qui sedet super solium David, et ad omnem populum habitatorem urbis hujus, ad fratres vestros qui non sunt egressi vobiscum in transmigrationem: 17hæc dicit Dominus exercituum: Ecce mittam in eos gladium, et famem, et pestem: et ponam eos quasi ficus malas, quæ comedi non possunt eo quod pessimæ sint: 18et persequar eos in gladio, et in fame, et in pestilentia: et dabo eos in vexationem universis regnis terræ: in maledictionem, et in stuporem, et in sibilum, et in opprobrium cunctis gentibus ad quas ego ejeci eos, 19eo quod non audierint verba mea, dicit Dominus, quæ misit ad eos per servos meos prophetas, de nocte consurgens et mittens: et non audistis, dicit Dominus. 20Vos ergo audite verbum Domini, omnis transmigratio quam emisi de Jerusalem in Babylonem. 21Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël, ad Achab filium Coliæ, et ad Sedeciam filium Maasiæ, qui prophetant vobis in nomine meo mendaciter: Ecce ego tradam eos in manus Nabuchodonosor regis Babylonis, et percutiet eos in oculis vestris: 22et assumetur ex eis maledictio omni transmigrationi Juda quæ est in Babylone, dicentium: Ponat te Dominus sicut Sedeciam et sicut Achab, quos frixit rex Babylonis in igne: 23pro eo quod fecerint stultitiam in Israël, et mœchati sunt in uxores amicorum suorum, et locuti sunt verbum in nomine meo mendaciter, quod non mandavi eis. Ego sum judex et testis, dicit Dominus. 24Et ad Semeiam Nehelamiten dices: 25Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Pro eo quod misisti in nomine tuo libros ad omnem populum qui est in Jerusalem, et ad Sophoniam filium Maasiæ sacerdotem, et ad universos sacerdotes, dicens: 26Dominus dedit te sacerdotem pro Jojade sacerdote, ut sis dux in domo Domini, super omnem virum arreptitium et prophetantem, ut mittas eum in nervum et in carcerem: 27et nunc quare non increpasti Jeremiam Anathothiten, qui prophetat vobis? 28Quia super hoc misit in Babylonem ad nos, dicens: Longum est: ædificate domos, et habitate: et plantate hortos, et comedite fructus eorum. 29Legit ergo Sophonias sacerdos librum istum in auribus Jeremiæ prophetæ. 30Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens: 31Mitte ad omnem transmigrationem, dicens: Hæc dicit Dominus ad Semeiam Nehelamiten: Pro eo quod prophetavit vobis Semeias, et ego non misi eum, et fecit vos confidere in mendacio, 32idcirco hæc dicit Dominus: Ecce ego visitabo super Semeiam Nehelamiten, et super semen ejus: non erit ei vir sedens in medio populi hujus, et non videbit bonum quod ego faciam populo meo, ait Dominus, quia prævaricationem locutus est adversus Dominum.

301Hoc verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens: 2Hæc dicit Dominus Deus Israël, dicens: Scribe tibi omnia verba quæ locutus sum ad te, in libro. 3Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam conversionem populi mei Israël et Juda, ait Dominus: et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam. 4Et hæc verba quæ locutus est Dominus ad Israël et ad Judam:

5Quoniam hæc dicit Dominus:

Vocem terroris audivimus:

formido, et non est pax.

6Interrogate, et videte si generat masculus:

quare ergo vidi omnis viri manum

super lumbum suum, quasi parturientis,

et conversæ sunt universæ facies in auruginem?

7Væ! quia magna dies illa,

nec est similis ejus:

tempusque tribulationis est Jacob,

et ex ipso salvabitur.

8Et erit in die illa, ait Dominus exercituum:

conteram jugum ejus de collo tuo,

et vincula ejus dirumpam,

et non dominabuntur ei amplius alieni:

9sed servient Domino Deo suo,

et David regi suo,

quem suscitabo eis.

10Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus,

neque paveas, Israël:

quia ecce ego salvabo te de terra longinqua,

et semen tuum de terra captivitatis eorum:

et revertetur Jacob, et quiescet,

et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet:

11quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te.

Faciam enim consummationem in cunctis gentibus

in quibus dispersi te:

te autem non faciam in consummationem:

sed castigabo te in judicio,

ut non videaris tibi innoxius.

12Quia hæc dicit Dominus:

Insanabilis fractura tua;

pessima plaga tua:

13non est qui judicet judicium tuum ad alligandum:

curationum utilitas non est tibi.

14Omnes amatores tui obliti sunt tui,

teque non quærent:

plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli:

propter multitudinem iniquitatis tuæ dura facta sunt peccata tua.

15Quid clamas super contritione tua?

insanabilis est dolor tuus:

propter multitudinem iniquitatis tuæ,

et propter dura peccata tua,

feci hæc tibi.

16Propterea omnes qui comedunt te devorabuntur,

et universi hostes tui in captivitatem ducentur:

et qui te vastant vastabuntur,

cunctosque prædatores tuos dabo in prædam.

17Obducam enim cicatricem tibi,

et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus.

Quia ejectam vocaverunt te, Sion:

hæc est, quæ non habebat requirentem.

18Hæc dicit Dominus:

Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob,

et tectis ejus miserebor:

et ædificabitur civitas in excelso suo,

et templum juxta ordinem suum fundabitur:

19et egredietur de eis laus,

voxque ludentium.

Et multiplicabo eos, et non minuentur:

et glorificabo eos, et non attenuabuntur.

20Et erunt filii ejus sicut a principio,

et cœtus ejus coram me permanebit,

et visitabo adversum omnes qui tribulant eum.

21Et erit dux ejus ex eo,

et princeps de medio ejus producetur:

et applicabo eum, et accedet ad me.

Quis enim iste est qui applicet cor suum

ut appropinquet mihi? ait Dominus:

22et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum.

23Ecce turbo Domini, furor egrediens, procella ruens:

in capite impiorum conquiescet.

24Non avertet iram indignationis Dominus,

donec faciat et compleat cogitationem cordis sui:

in novissimo dierum intelligetis ea.

311In tempore illo, dicit Dominus,

ero Deus universis cognationibus Israël,

et ipsi erunt mihi in populum.

2Hæc dicit Dominus:

Invenit gratiam in deserto populus qui remanserat a gladio:

vadet ad requiem suam Israël.

3Longe Dominus apparuit mihi.

Et in caritate perpetua dilexi te:

ideo attraxi te, miserans.

4Rursumque ædificabo te, et ædificaberis, virgo Israël:

adhuc ornaberis tympanis tuis,

et egredieris in choro ludentium.

5Adhuc plantabis vineas in montibus Samariæ:

plantabunt plantantes,

et donec tempus veniat, non vindemiabunt.

6Quia erit dies in qua clamabunt custodes in monte Ephraim:

Surgite, et ascendamus in Sion ad Dominum Deum nostrum.

7Quia hæc dicit Dominus:

Exsultate in lætitia, Jacob,

et hinnite contra caput gentium:

personate, et canite, et dicite:

Salva, Domine, populum tuum, reliquias Israël.

8Ecce ego adducam eos de terra aquilonis,

et congregabo eos ab extremis terræ:

inter quos erunt cæcus et claudus,

prægnans et pariens simul,

cœtus magnus revertentium huc.

9In fletu venient,

et in misericordia reducam eos:

et adducam eos per torrentes aquarum in via recta,

et non impingent in ea,

quia factus sum Israëli pater,

et Ephraim primogenitus meus est.

10Audite verbum Domini, gentes,

et annuntiate in insulis quæ procul sunt,

et dicite: Qui dispersit Israël congregabit eum,

et custodiet eum sicut pastor gregem suum.

11Redemit enim Dominus Jacob,

et liberavit eum de manu potentioris.

12Et venient, et laudabunt in monte Sion:

et confluent ad bona Domini,

super frumento, et vino, et oleo,

et fœtu pecorum et armentorum:

eritque anima eorum quasi hortus irriguus,

et ultra non esurient.

13Tunc lætabitur virgo in choro,

juvenes et senes simul:

et convertam luctum eorum in gaudium,

et consolabor eos, et lætificabo a dolore suo.

14Et inebriabo animam sacerdotum pinguedine,

et populus meus bonis meis adimplebitur, ait Dominus.

15Hæc dicit Dominus:

Vox in excelso audita est lamentationis:

luctus, et fletus Rachel plorantis filios suos,

et nolentis consolari super eis,

quia non sunt.

16Hæc dicit Dominus:

Quiescat vox tua a ploratu,

et oculi tui a lacrimis,

quia est merces operi tuo, ait Dominus,

et revertentur de terra inimici:

17et est spes novissimis tuis, ait Dominus,

et revertentur filii…

Read in Logos

This passage has been shortened. Keep reading Jeremiah 29–31 in Logos