Logos Bible Study

Jeremiah 21–52

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

211Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, quando misit ad eum rex Sedecias Phassur filium Melchiæ, et Sophoniam filium Maasiæ sacerdotem, dicens: 2Interroga pro nobis Dominum, quia Nabuchodonosor, rex Babylonis, præliatur adversum nos: si forte faciat Dominus nobiscum secundum omnia mirabilia sua, et recedat a nobis. 3Et dixit Jeremias ad eos: Sic dicetis Sedeciæ: 4Hæc dicit Dominus Deus Israël: Ecce ego convertam vasa belli quæ in manibus vestris sunt, et quibus vos pugnatis adversum regem Babylonis et Chaldæos qui obsident vos in circuitu murorum: et congregabo ea in medio civitatis hujus. 5Et debellabo ego vos in manu extenta, et in brachio forti, et in furore, et in indignatione, et in ira grandi. 6Et percutiam habitatores civitatis hujus: homines et bestiæ pestilentia magna morientur. 7Et post hæc, ait Dominus, dabo Sedeciam regem Juda, et servos ejus, et populum ejus, et qui derelicti sunt in civitate hac a peste, et gladio, et fame, in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu inimicorum eorum, et in manu quærentium animam eorum: et percutiet eos in ore gladii, et non flectetur, neque parcet, nec miserebitur. 8Et ad populum hunc dices: Hæc dicit Dominus: Ecce ego do coram vobis viam vitæ, et viam mortis. 9Qui habitaverit in urbe hac morietur gladio, et fame, et peste: qui autem egressus fuerit, et transfugerit ad Chaldæos qui obsident vos, vivet, et erit ei anima sua quasi spolium. 10Posui enim faciem meam super civitatem hanc in malum, et non in bonum, ait Dominus: in manu regis Babylonis dabitur, et exuret eam igni. 11Et domui regis Juda:

Audite verba Domini,

12domus David.

Hæc dicit Dominus:

Judicate mane judicium,

et eruite vi oppressum de manu calumniantis,

ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea,

et succendatur, et non sit qui extinguat,

propter malitiam studiorum vestrorum.

13Ecce ego ad te, habitatricem vallis solidæ atque campestris,

ait Dominus:

qui dicitis: Quis percutiet nos?

et quis ingredietur domos nostras?

14Et visitabo super vos juxta fructum studiorum vestrorum,

dicit Dominus:

et succendam ignem in saltu ejus,

et devorabit omnia in circuitu ejus.

221Hæc dicit Dominus: Descende in domum regis Juda, et loqueris ibi verbum hoc, 2et dices:

Audi verbum Domini, rex Juda,

qui sedes super solium David:

tu et servi tui, et populus tuus,

qui ingredimini per portas istas.

3Hæc dicit Dominus:

Facite judicium et justitiam,

et liberate vi oppressum de manu calumniatoris:

et advenam, et pupillum, et viduam

nolite contristare, neque opprimatis inique,

et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto.

4Si enim facientes feceritis verbum istud,

ingredientur per portas domus hujus

reges sedentes de genere David super thronum ejus,

et ascendentes currus et equos,

ipsi, et servi, et populus eorum.

5Quod si non audieritis verba hæc:

in memetipso juravi, dicit Dominus,

quia in solitudinem erit domus hæc.

6Quia hæc dicit Dominus super domum regis Juda:

Galaad, tu mihi caput Libani,

si non posuero te solitudinem, urbes inhabitabiles!

7Et sanctificabo super te, interficientem virum et arma ejus:

et succident electas cedros tuas,

et præcipitabunt in ignem.

8Et pertransibunt gentes multæ per civitatem hanc,

et dicet unusquisque proximo suo:

Quare fecit Dominus sic civitati huic grandi?

9Et respondebunt:

Eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui,

et adoraverint deos alienos, et servierint eis.

10Nolite flere mortuum,

neque lugeatis super eum fletu:

plangite eum qui egreditur,

quia non revertetur ultra,

nec videbit terram nativitatis suæ.

11Quia hæc dicit Dominus ad Sellum,

filium Josiæ, regem Juda,

qui regnavit pro Josia patre suo,

qui egressus est de loco isto:

Non revertetur huc amplius,

12sed in loco ad quem transtuli eum, ibi morietur,

et terram istam non videbit amplius.

13Væ qui ædificat domum suam in injustitia,

et cœnacula sua non in judicio:

amicum suum opprimet frustra,

et mercedem ejus non reddet ei:

14qui dicit: Ædificabo mihi domum latam,

et cœnacula spatiosa:

qui aperit sibi fenestras et facit laquearia cedrina,

pingitque sinopide.

15Numquid regnabis quoniam confers te cedro?

pater tuus numquid non comedit et bibit,

et fecit judicium et justitiam tunc cum bene erat ei?

16Judicavit causam pauperis et egeni in bonum suum:

numquid non ideo quia cognovit me? dicit Dominus.

17Tui vero oculi et cor ad avaritiam,

et ad sanguinem innocentem fundendum,

et ad calumniam, et ad cursum mali operis.

18Propterea hæc dicit Dominus ad Joakim,

filium Josiæ, regem Juda:

Non plangent eum: Væ frater! et væ soror!

non concrepabunt ei: Væ domine! et væ inclyte!

19Sepultura asini sepelietur,

putrefactus et projectus extra portas Jerusalem.

20Ascende Libanum, et clama,

et in Basan da vocem tuam:

et clama ad transeuntes,

quia contriti sunt omnes amatores tui.

21Locutus sum ad te in abundantia tua,

et dixisti: Non audiam:

hæc est via tua ab adolescentia tua,

quia non audisti vocem meam.

22Omnes pastores tuos pascet ventus,

et amatores tui in captivitatem ibunt:

et tunc confunderis,

et erubesces ab omni malitia tua.

23Quæ sedes in Libano,

et nidificas in cedris,

quomodo congemuisti cum venissent tibi dolores,

quasi dolores parturientis?

24Vivo ego, dicit Dominus,

quia si fuerit Jechonias filius Joakim regis Juda

annulus in manu dextera mea,

inde evellam eum,

25et dabo te in manu quærentium animam tuam,

et in manu quorum tu formidas faciem,

et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis,

et in manu Chaldæorum:

26et mittam te, et matrem tuam quæ genuit te,

in terram alienam, in qua nati non estis,

ibique moriemini.

27Et in terram ad quam ipsi levant animam suam ut revertantur illuc,

non revertentur.

28Numquid vas fictile atque contritum

vir iste Jechonias?

numquid vas absque omni voluptate?

quare abjecti sunt ipse et semen ejus,

et projecti in terram quam ignoraverunt?

29Terra, terra, terra, audi sermonem Domini.

30Hæc dicit Dominus:

Scribe virum istum sterilem,

virum qui in diebus suis non prosperabitur:

nec enim erit de semine ejus vir

qui sedeat super solium David,

et potestatem habeat ultra in Juda.

231Væ pastoribus qui disperdunt et dilacerant

gregem pascuæ meæ! dicit Dominus.

2Ideo hæc dicit Dominus Deus Israël

ad pastores qui pascunt populum meum:

Vos dispersistis gregem meum,

et ejecistis eos, et non visitastis eos:

ecce ego visitabo super vos

malitiam studiorum vestrorum, ait Dominus.

3Et ego congregabo reliquias gregis mei

de omnibus terris ad quas ejecero eos illuc:

et convertam eos ad rura sua,

et crescent et multiplicabuntur.

4Et suscitabo super eos pastores, et pascent eos:

non formidabunt ultra, et non pavebunt,

et nullus quæretur ex numero, dicit Dominus.

5Ecce dies veniunt, dicit Dominus,

et suscitabo David germen justum:

et regnabit rex, et sapiens erit,

et faciet judicium et justitiam in terra.

6In diebus illis salvabitur Juda,

et Israël habitabit confidenter:

et hoc est nomen quod vocabunt eum:

Dominus justus noster.

7Propter hoc ecce dies veniunt, dicit Dominus,

et non dicent ultra: Vivit Dominus,

qui eduxit filios Israël de terra Ægypti,

8sed: Vivit Dominus,

qui eduxit et adduxit semen domus Israël de terra aquilonis,

et de cunctis terris ad quas ejeceram eos illuc,

et habitabunt in terra sua.

9Ad prophetas:

Contritum est cor meum in medio mei;

contremuerunt omnia ossa mea:

factus sum quasi vir ebrius,

et quasi homo madidus a vino,

a facie Domini,

et a facie verborum sanctorum ejus.

10Quia adulteris repleta est terra,

quia a facie maledictionis luxit terra,

arefacta sunt arva deserti:

factus est cursus eorum malus,

et fortitudo eorum dissimilis.

11Propheta namque et sacerdos polluti sunt,

et in domo mea inveni malum eorum, ait Dominus.

12Idcirco via eorum erit quasi lubricum in tenebris:

impellentur enim, et corruent in ea:

afferam enim super eos mala,

annum visitationis eorum, ait Dominus.

13Et in prophetis Samariæ vidi fatuitatem:

prophetabant in Baal,

et decipiebant populum meum Israël.

14Et in prophetis Jerusalem vidi similitudinem adulterantium,

et iter mendacii:

et confortaverunt manus pessimorum,

ut non converteretur unusquisque a malitia sua:

facti sunt mihi omnes ut Sodoma,

et habitatores ejus quasi Gomorrha.

15Propterea hæc dicit Dominus exercituum ad prophetas:

Ecce ego cibabo eos absinthio,

et potabo eos felle:

a prophetis enim Jerusalem egressa est pollutio

super omnem terram.

16Hæc dicit Dominus exercituum:

Nolite audire verba prophetarum

qui prophetant vobis, et decipiunt vos:

visionem cordis sui loquuntur,

non de ore Domini.

17Dicunt his qui blasphemant me:

Locutus est Dominus: Pax erit vobis:

et omni qui ambulat in pravitate cordis sui dixerunt:

Non veniet super vos malum.

18Quis enim affuit in consilio Domini,

et vidit, et audivit sermonem ejus?

quis consideravit verbum illius, et audivit?

19Ecce turbo Dominicæ indignationis egredietur,

et tempestas erumpens super caput impiorum veniet.

20Non revertetur furor Domini,

usque dum faciat et usque dum compleat cogitationem cordis sui:

in novissimis diebus intelligetis consilium ejus.

21Non mittebam prophetas,

et ipsi currebant:

non loquebar ad eos,

et ipsi prophetabant.

22Si stetissent in consilio meo,

et nota fecissent verba mea populo meo,

avertissem utique eos a via sua mala,

et a cogitationibus suis pessimis.

23Putasne Deus e vicino ego sum, dicit Dominus,

et non Deus de longe?

24Si occultabitur vir in absconditis,

et ego non videbo eum? dicit Dominus.

Numquid non cælum et terram ego impleo? dicit Dominus.

25Audivi quæ dixerunt prophetæ

prophetantes in nomine meo mendacium,

atque dicentes: Somniavi, somniavi.

26Usquequo istud est in corde prophetarum vaticinantium mendacium,

et prophetantium seductiones cordis sui?

27Qui volunt facere ut obliviscatur populus meus nominis mei,

propter somnia eorum quæ narrat unusquisque ad proximum suum,

sicut obliti sunt patres eorum nominis mei propter Baal?

28Propheta qui habet somnium,

narret somnium:

et qui habet sermonem meum,

loquatur sermonem meum vere.

Quid paleis ad triticum? dicit Dominus.

29Numquid non verba…

Read in Logos

This passage has been shortened. Keep reading Jeremiah 21–52 in Logos