Logos Bible Study

Isaiah 3:1–15

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Ecce enim Dominator, Dominus exercituum,

auferet a Jerusalem et a Juda

validum et fortem,

omne robur panis, et omne robur aquæ;

2fortem, et virum bellatorem,

judicem, et prophetam, et ariolum, et senem;

3principem super quinquaginta, et honorabilem vultu et consiliarium,

et sapientem de architectis, et prudentem eloquii mystici.

4Et dabo pueros principes eorum,

et effeminati dominabuntur eis;

5et irruet populus, vir ad virum,

et unusquisque ad proximum suum;

tumultuabitur puer contra senem,

et ignobilis contra nobilem.

6Apprehendet enim vir fratrem suum,

domesticum patris sui:

Vestimentum tibi est, princeps esto noster,

ruina autem hæc sub manu tua.

7Respondebit in die illa, dicens:

Non sum medicus,

et in domo mea non est panis neque vestimentum:

nolite constituere me principem populi.

8Ruit enim Jerusalem, et Judas concidit,

quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum,

ut provocarent oculos majestatis ejus.

9Agnitio vultus eorum respondit eis;

et peccatum suum quasi Sodoma prædicaverunt, nec absconderunt.

Væ animæ eorum, quoniam reddita sunt eis mala!

10Dicite justo quoniam bene,

quoniam fructum adinventionum suarum comedet.

11Væ impio in malum!

retributio enim manuum ejus fiet ei.

12Populum meum exactores sui spoliaverunt,

et mulieres dominatæ sunt eis.

Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt,

et viam gressuum tuorum dissipant.

13Stat ad judicandum Dominus,

et stat ad judicandos populos.

14Dominus ad judicium veniet

cum senibus populi sui, et principibus ejus;

vos enim depasti estis vineam,

et rapina pauperis in domo vestra.

15Quare atteritis populum meum,

et facies pauperum commolitis?

dicit Dominus exercituum.

Read in Logos