Logos Bible Study

Isaiah 5–6

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

51Cantabo dilecto meo

canticum patruelis mei vineæ suæ.

Vinea facta est dilecto meo

in cornu filio olei.

2Et sepivit eam, et lapides elegit ex illa,

et plantavit eam electam;

et ædificavit turrim in medio ejus,

et torcular exstruxit in ea;

et exspectavit ut faceret uvas,

et fecit labruscas.

3Nunc ergo, habitatores Jerusalem

et viri Juda,

judicate inter me

et vineam meam.

4Quid est quod debui ultra facere vineæ meæ,

et non feci ei?

an quod exspectavi ut faceret uvas,

et fecit labruscas?

5Et nunc ostendam vobis

quid ego faciam vineæ meæ:

auferam sepem ejus,

et erit in direptionem;

diruam maceriam ejus,

et erit in conculcationem.

6Et ponam eam desertam;

non putabitur et non fodietur:

et ascendent vepres et spinæ,

et nubibus mandabo

ne pluant super eam imbrem.

7Vinea enim Domini exercituum

domus Israël est;

et vir Juda

germen ejus delectabile:

et exspectavi ut faceret judicium,

et ecce iniquitas;

et justitiam, et ecce clamor.

8Væ qui conjungitis domum ad domum,

et agrum agro copulatis

usque ad terminum loci!

Numquid habitabitis vos soli

in medio terræ?

9In auribus meis sunt hæc,

dicit Dominus exercituum;

nisi domus multæ desertæ fuerint,

grandes et pulchræ, absque habitatore.

10Decem enim jugera vinearum facient lagunculam unam,

et triginta modii sementis facient modios tres.

11Væ qui consurgitis mane

ad ebrietatem sectandam,

et potandum usque ad vesperam,

ut vino æstuetis!

12Cithara, et lyra, et tympanum,

et tibia, et vinum in conviviis vestris;

et opus Domini non respicitis,

nec opera manuum ejus consideratis.

13Propterea captivus ductus est populus meus,

quia non habuit scientiam,

et nobiles ejus interierunt fame,

et multitudo ejus siti exaruit.

14Propterea dilatavit infernus animam suam,

et aperuit os suum absque ullo termino;

et descendent fortes ejus,

et populus ejus, et sublimes gloriosique ejus, ad eum.

15Et incurvabitur homo, et humiliabitur vir,

et oculi sublimium deprimentur.

16Et exaltabitur Dominus exercituum in judicio;

et Deus sanctus sanctificabitur in justitia.

17Et pascentur agni juxta ordinem suum,

et deserta in ubertatem versa advenæ comedent.

18Væ qui trahitis iniquitatem

in funiculis vanitatis,

et quasi vinculum plaustri peccatum!

19qui dicitis: Festinet,

et cito veniat opus ejus, ut videamus;

et appropiet, et veniat

consilium sancti Israël,

et sciemus illud!

20Væ qui dicitis malum bonum,

et bonum malum;

ponentes tenebras lucem,

et lucem tenebras;

ponentes amarum in dulce,

et dulce in amarum!

21Væ qui sapientes estis in oculis vestris,

et coram vobismetipsis prudentes.

22Væ qui potentes estis ad bibendum vinum,

et viri fortes ad miscendam ebrietatem!

23qui justificatis impium pro muneribus,

et justitiam justi aufertis ab eo!

24Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis,

et calor flammæ exurit,

sic radix eorum quasi favilla erit,

et germen eorum ut pulvis ascendet;

abjecerunt enim legem Domini exercituum,

et eloquium sancti Israël blasphemaverunt.

25Ideo iratus est furor Domini in populum suum,

et extendit manum suam super eum, et percussit eum:

et conturbati sunt montes,

et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum.

In his omnibus non est aversus furor ejus,

sed adhuc manus ejus extenta.

26Et elevabit signum in nationibus procul,

et sibilabit ad eum de finibus terræ:

et ecce festinus velociter veniet.

27Non est deficiens neque laborans in eo;

non dormitabit, neque dormiet;

neque solvetur cingulum renum ejus,

nec rumpetur corrigia calceamenti ejus.

28Sagittæ ejus acutæ, et omnes arcus ejus extenti.

Ungulæ equorum ejus ut silex,

et rotæ ejus quasi impetus tempestatis.

29Rugitus ejus ut leonis;

rugiet ut catuli leonum:

et frendet, et tenebit prædam,

et amplexabitur, et non erit qui eruat.

30Et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris:

aspiciemus in terram,

et ecce tenebræ tribulationis,

et lux obtenebrata est in caligine ejus.

61In anno quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum; et ea quæ sub ipso erant replebant templum. 2Seraphim stabant super illud: sex alæ uni, et sex alæ alteri; duabus velabant faciem ejus, et duabus velabant pedes ejus, et duabus volabant. 3Et clamabant alter ad alterum, et dicebant:

Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus exercituum;

plena est omnis terra gloria ejus.

4Et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis, et domus repleta est fumo. 5Et dixi:

Væ mihi, quia tacui,

quia vir pollutus labiis ego sum,

et in medio populi polluta labia habentis ego habito,

et regem Dominum exercituum vidi oculis meis.

6Et volavit ad me unus de seraphim, et in manu ejus calculus, quem forcipe tulerat de altari, 7et tetigit os meum, et dixit:

Ecce tetigit hoc labia tua,

et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur.

8Et audivi vocem Domini dicentis:

Quem mittam?

et quis ibit nobis?

Et dixi:

Ecce ego, mitte me.

9Et dixit:

Vade, et dices populo huic:

Audite audientes, et nolite intelligere;

et videte visionem, et nolite cognoscere.

10Excæca cor populi hujus,

et aures ejus aggrava,

et oculos ejus claude:

ne forte videat oculis suis,

et auribus suis audiat,

et corde suo intelligat,

et convertatur, et sanem eum.

11Et dixi:

Usquequo, Domine?

Et dixit:

Donec desolentur civitates absque habitatore,

et domus sine homine,

et terra relinquetur deserta.

12Et longe faciet Dominus homines,

et multiplicabitur quæ derelicta fuerat in medio terræ.

13Et adhuc in ea decimatio,

et convertetur, et erit in ostensionem

sicut terebinthus, et sicut quercus quæ expandit ramos suos;

semen sanctum erit id quod steterit in ea.

Read in Logos