Logos Bible Study

Hosea 4–6

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

41Audite verbum Domini, filii Israël,

quia judicium Domino cum habitatoribus terræ:

non est enim veritas, et non est misericordia,

et non est scientia Dei in terra.

2Maledictum, et mendacium,

et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt,

et sanguis sanguinem tetigit.

3Propter hoc lugebit terra,

et infirmabitur omnis qui habitat in ea,

in bestia agri, et in volucre cæli;

sed et pisces maris congregabuntur.

4Verumtamen unusquisque non judicet,

et non arguatur vir:

populus enim tuus sicut hi qui contradicunt sacerdoti.

5Et corrues hodie,

et corruet etiam propheta tecum.

Nocte tacere feci matrem tuam.

6Conticuit populus meus,

eo quod non habuerit scientiam:

quia tu scientiam repulisti,

repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi;

et oblita es legis Dei tui,

obliviscar filiorum tuorum et ego.

7Secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi:

gloriam eorum in ignominiam commutabo.

8Peccata populi mei comedent,

et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum.

9Et erit sicut populus, sic sacerdos;

et visitabo super eum vias ejus,

et cogitationes ejus reddam ei.

10Et comedent, et non saturabuntur;

fornicati sunt, et non cessaverunt:

quoniam Dominum dereliquerunt in non custodiendo.

11Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor.

12Populus meus in ligno suo interrogavit,

et baculus ejus annuntiavit ei;

spiritus enim fornicationum decepit eos,

et fornicati sunt a Deo suo.

13Super capita montium sacrificabant,

et super colles ascendebant thymiama;

subtus quercum, et populum, et terebinthum,

quia bona erat umbra ejus;

ideo fornicabuntur filiæ vestræ,

et sponsæ vestræ adulteræ erunt.

14Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatæ,

et super sponsas vestras cum adulteraverint,

quoniam ipsi cum meretricibus conversabantur,

et cum effeminatis sacrificabant;

et populus non intelligens vapulabit.

15Si fornicaris tu, Israël,

non delinquat saltem Juda;

et nolite ingredi in Galgala,

et ne ascenderitis in Bethaven,

neque juraveritis: Vivit Dominus!

16Quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israël;

nunc pascet eos Dominus, quasi agnum in latitudine.

17Particeps idolorum Ephraim: dimitte eum.

18Separatum est convivium eorum;

fornicatione fornicati sunt:

dilexerunt afferre ignominiam protectores ejus.

19Ligavit eum spiritus in alis suis,

et confundentur a sacrificiis suis.

51Audite hoc, sacerdotes,

et attendite, domus Israël,

et domus regis, auscultate:

quia vobis judicium est,

quoniam laqueus facti estis speculationi,

et rete expansum super Thabor.

2Et victimas declinastis in profundum;

et ego eruditor omnium eorum.

3Ego scio Ephraim,

et Israël non est absconditus a me:

quia nunc fornicatus est Ephraim;

contaminatus est Israël.

4Non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Deum suum,

quia spiritus fornicationum in medio eorum,

et Dominum non cognoverunt.

5Et respondebit arrogantia Israël in facie ejus,

et Israël et Ephraim ruent in iniquitate sua:

ruet etiam Judas cum eis.

6In gregibus suis et in armentis suis vadent ad quærendum Dominum,

et non invenient:

ablatus est ab eis.

7In Dominum prævaricati sunt,

quia filios alienos genuerunt:

nunc devorabit eos mensis, cum partibus suis.

8Clangite buccina in Gabaa,

tuba in Rama;

ululate in Bethaven,

post tergum tuum, Benjamin.

9Ephraim in desolatione erit in die correptionis;

in tribubus Israël ostendi fidem.

10Facti sunt principes Juda quasi assumentes terminum;

super eos effundam quasi aquam iram meam.

11Calumniam patiens est Ephraim, fractus judicio,

quoniam cœpit abire post sordes.

12Et ego quasi tinea Ephraim,

et quasi putredo domui Juda.

13Et vidit Ephraim languorem suum,

et Juda vinculum suum;

et abiit Ephraim ad Assur,

et misit ad regem ultorem:

et ipse non poterit sanare vos,

nec solvere poterit a vobis vinculum.

14Quoniam ego quasi leæna Ephraim,

et quasi catulus leonis domui Juda.

Ego, ego capiam, et vadam;

tollam, et non est qui eruat.

15Vadens revertar ad locum meum,

donec deficiatis, et quæratis faciem meam.

61In tribulatione sua mane consurgent ad me:

Venite, et revertamur ad Dominum,

2quia ipse cepit, et sanabit nos;

percutiet, et curabit nos.

3Vivificabit nos post duos dies;

in die tertia suscitabit nos,

et vivemus in conspectu ejus.

Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum:

quasi diluculum præparatus est egressus ejus,

et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terræ.

4Quid faciam tibi, Ephraim?

quid faciam tibi, Juda?

misericordia vestra quasi nubes matutina,

et quasi ros mane pertransiens.

5Propter hoc dolavi in prophetis;

occidi eos in verbis oris mei:

et judicia tua quasi lux egredientur.

6Quia misericordiam volui, et non sacrificium;

et scientiam Dei plus quam holocausta.

7Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum:

ibi prævaricati sunt in me.

8Galaad civitas operantium idolum,

supplantata sanguine.

9Et quasi fauces virorum latronum,

particeps sacerdotum, in via interficientium pergentes de Sichem:

quia scelus operati sunt.

10In domo Israël vidi horrendum:

ibi fornicationes Ephraim,

contaminatus est Israël.

11Sed et Juda, pone messem tibi,

cum convertero captivitatem populi mei.

Read in Logos