Logos Bible Study

Genesis 36–38

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

361Hæ sunt autem generationes Esau, ipse est Edom. 2Esau accepit uxores de filiabus Chanaan: Ada filiam Elon Hethæi, et Oolibama filiam Anæ filiæ Sebeon Hevæi: 3Basemath quoque filiam Ismaël sororem Nabaioth. 4Peperit autem Ada Eliphaz: Basemath genuit Rahuel: 5Oolibama genuit Jehus et Ihelon et Core. Hi filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan. 6Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias, et omnem animam domus suæ, et substantiam, et pecora, et cuncta quæ habere poterat in terra Chanaan: et abiit in alteram regionem, recessitque a fratre suo Jacob. 7Divites enim erant valde, et simul habitare non poterant: nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum præ multitudine gregum. 8Habitavitque Esau in monte Seir, ipse est Edom. 9Hæ autem sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir, 10et hæc nomina filiorum ejus: Eliphaz filius Ada uxoris Esau: Rahuel quoque filius Basemath uxoris ejus. 11Fueruntque Eliphaz filii: Teman, Omar, Sepho, et Gatham, et Cenez. 12Erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau: quæ peperit ei Amalech. Hi sunt filii Ada uxoris Esau. 13Filii autem Rahuel: Nahath et Zara, Samma et Meza: hi filii Basemath uxoris Esau. 14Isti quoque erant filii Oolibama filiæ Anæ filiæ Sebeon, uxoris Esau, quos genuit ei, Jehus et Ihelon et Core. 15Hi duces filiorum Esau: filii Eliphaz primogeniti Esau: dux Theman, dux Omra, dux Sepho, dux Cenez, 16dux Core, dux Gathan, dux Amalech. Hi filii Eliphaz in terra Edom, et hi filii Ada. 17Hi quoque filii Rahuel filii Esau: dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza: hi autem duces Rahuel in terra Edom: isti filii Basemath uxoris Esau. 18Hi autem filii Oolibama uxoris Esau: dux Jehus, dux Ihelon, dux Core: hi duces Oolibama filiæ Anæ uxoris Esau. 19Isti sunt filii Esau, et hi duces eorum: ipse est Edom. 20Isti sunt filii Seir Horræi, habitatores terræ: Lotan, et Sobal, et Sebeon, et Ana, 21et Dison, et Eser, et Disan: hi duces Horræi, filii Seir in terra Edom. 22Facti sunt autem filii Lotan: Hori et Heman. Erat autem soror Lotan, Thamna. 23Et isti filii Sobal: Alvan et Manahat et Ebal, et Sepho et Onam. 24Et hi filii Sebeon: Aja et Ana. Iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinos Sebeon patris sui: 25habuitque filium Dison, et filiam Oolibama. 26Et isti filii Dison: Hamdan, et Eseban, et Jethram, et Charan. 27Hi quoque filii Eser: Balaan, et Zavan, et Acan. 28Habuit autem filios Disan: Hus et Aram. 29Hi duces Horræorum: dux Lotan, dux Sobal, dux Sebeon, dux Ana, 30dux Dison, dux Eser, dux Disan: isti duces Horræorum qui imperaverunt in terra Seir. 31Reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Israël, fuerunt hi: 32Bela filius Beor, nomenque urbis ejus Denaba. 33Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Jobab filius Zaræ de Bosra. 34Cumque mortuus esset Jobab, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum. 35Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in regione Moab: et nomen urbis ejus Avith. 36Cumque mortuus esset Adad, regnavit pro eo Semla de Masreca. 37Hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rohoboth. 38Cumque et hic obiisset, successit in regnum Balanan filius Achobor. 39Isto quoque mortuo regnavit pro eo Adar, nomenque urbis ejus Phau: et appellabatur uxor ejus Meetabel, filia Matred filiæ Mezaab. 40Hæc ergo nomina ducum Esau in cognationibus, et locis, et vocabulis suis: dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth, 41dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon, 42dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar, 43dux Magdiel, dux Hiram: hi duces Edom habitantes in terra imperii sui, ipse est Esau pater Idumæorum.

371Habitavit autem Jacob in terra Chanaan, in qua pater suus peregrinatus est. 2Et hæ sunt generationes ejus: Joseph cum sedecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer: et erat cum filiis Balæ et Zelphæ uxorum patris sui: accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo. 3Israël autem diligebat Joseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum: fecitque ei tunicam polymitam. 4Videntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui. 5Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis: quæ causa majoris odii seminarium fuit. 6Dixitque ad eos: Audite somnium meum quod vidi: 7putabam nos ligare manipulos in agro: et quasi consurgere manipulum meum, et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum. 8Responderunt fratres ejus: Numquid rex noster eris? aut subjiciemur ditioni tuæ? Hæc ergo causa somniorum atque sermonum, invidiæ et odii fomitem ministravit. 9Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait: Vidi per somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare me. 10Quod cum patri suo, et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit: Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti? num ego et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram? 11Invidebant ei igitur fratres sui: pater vero rem tacitus considerabat.

12Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem, 13dixit ad eum Israël: Fratres tui pascunt oves in Sichimis: veni, mittam te ad eos. Quo respondente, 14Præsto sum, ait ei: Vade, et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos, et pecora: et renuntia mihi quid agatur. Missus de valle Hebron, venit in Sichem: 15invenitque eum vir errantem in agro, et interrogavit quid quæreret. 16At ille respondit: Fratres meos quæro: indica mihi ubi pascant greges. 17Dixitque ei vir: Recesserunt de loco isto: audivi autem eos dicentes: Eamus in Dothain. Perrexit ergo Joseph post fratres suos, et invenit eos in Dothain. 18Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere: 19et mutuo loquebantur: Ecce somniator venit: 20venite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem: dicemusque: Fera pessima devoravit eum: et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua. 21Audiens autem hoc Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eorum, et dicebat: 22Non interficiatis animam ejus, nec effundatis sanguinem: sed projicite eum in cisternam hanc, quæ est in solitudine, manusque vestras servate innoxias: hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum, et reddere patri suo. 23Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari et polymita: 24miseruntque eum in cisternam veterem, quæ non habebat aquam. 25Et sedentes ut comederent panem, viderunt Ismaëlitas viatores venire de Galaad, et camelos eorum portantes aromata, et resinam, et stacten in Ægyptum. 26Dixit ergo Judas fratribus suis: Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem ipsius? 27melius est ut venundetur Ismaëlitis, et manus nostræ non polluantur: frater enim et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus illius. 28Et prætereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt eum Ismaëlitis, viginti argenteis: qui duxerunt eum in Ægyptum. 29Reversusque Ruben ad cisternam, non invenit puerum: 30et scissis vestibus pergens ad fratres suos, ait: Puer non comparet, et ego quo ibo? 31Tulerunt autem tunicam ejus, et in sanguine hædi, quem occiderant, tinxerunt: 32mittentes qui ferrent ad patrem, et dicerent: Hanc invenimus: vide utrum tunica filii tui sit, an non. 33Quam cum agnovisset pater, ait: Tunica filii mei est: fera pessima comedit eum, bestia devoravit Joseph. 34Scissisque vestibus, indutus est cilicio, lugens filium suum multo tempore. 35Congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait: Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu, 36Madianitæ vendiderunt Joseph in Ægypto Putiphari eunucho Pharaonis, magistro militum.

381Eodem tempore, descendens Judas a fratribus suis, divertit ad virum Odollamitem, nomine Hiram. 2Viditque ibi filiam hominis Chananæi, vocabulo Sue: et accepta uxore, ingressus est ad eam. 3Quæ concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Her. 4Rursumque concepto fœtu, natum filium vocavit Onan. 5Tertium quoque peperit: quem appellavit Sela; quo nato, parere ultra cessavit. 6Dedit autem Judas uxorem primogenito suo Her, nomine Thamar. 7Fuit quoque Her primogenitus Judæ nequam in conspectu Domini: et ab eo occisus est. 8Dixit ergo Judas ad Onan filium suum: Ingredere ad uxorem fratris tui, et sociare illi, ut suscites semen fratri tuo. 9Ille sciens non sibi nasci filios, introiens ad uxorem fratris sui, semen fundebat in terram, ne liberi fratris nomine nascerentur. 10Et idcirco percussit eum Dominus, quod rem detestabilem faceret. 11Quam ob rem dixit Judas Thamar nurui suæ: Esto vidua in domo patris tui, donec crescat Sela filius meus: timebat enim ne et ipse moreretur, sicut fratres ejus. Quæ abiit, et habitavit in domo patris sui. 12Evolutis autem multis diebus, mortua est filia Sue uxor Judæ: qui, post luctum consolatione suscepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum, ipse et Hiras opilio gregis Odollamites, in Thamnas. 13Nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves. 14Quæ, depositis viduitatis vestibus, assumpsit theristrum: et mutato habitu, sedit in bivio itineris, quod ducit Thamnam: eo quod crevisset Sela, et non eum accepisset maritum. 15Quam cum vidisset Judas, suspicatus est esse meretricem: operuerat enim vultum suum, ne agnosceretur. 16Ingrediensque ad eam, ait: Dimitte me ut coëam tecum: nesciebat enim quod nurus sua esset. Qua respondente: Quid dabis mihi ut fruaris concubitu meo? 17dixit: Mittam tibi hædum de gregibus. Rursumque illa dicente: Patiar quod vis, si dederis mihi arrhabonem, donec mittas quod polliceris. 18Ait Judas: Quid tibi vis pro arrhabone dari? Respondit: Annulum tuum, et armillam, et baculum quem manu tenes. Ad unum igitur coitum mulier concepit, 19et surgens abiit: depositoque habitu quem sumpserat, induta est viduitatis vestibus. 20Misit autem Judas…

Read in Logos

This passage has been shortened. Keep reading Genesis 36–38 in Logos