Logos Bible Study

Genesis 10–12

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

101Hæ sunt generationes filiorum Noë, Sem, Cham et Japheth: natique sunt eis filii post diluvium. 2Filii Japheth: Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras. 3Porro filii Gomer: Ascenez et Riphath et Thogorma. 4Filii autem Javan: Elisa et Tharsis, Cetthim et Dodanim. 5Ab his divisæ sunt insulæ gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis.

6Filii autem Cham: Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan. 7Filii Chus: Saba, et Hevila, et Sabatha, et Regma, et Sabatacha. Filii Regma: Saba et Dadan. 8Porro Chus genuit Nemrod: ipse cœpit esse potens in terra, 9et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium: Quasi Nemrod robustus venator coram Domino. 10Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar. 11De terra illa egressus est Assur, et ædificavit Niniven, et plateas civitatis, et Chale. 12Resen quoque inter Niniven et Chale: hæc est civitas magna. 13At vero Mesraim genuit Ludim, et Anamim et Laabim, Nephthuim, 14et Phetrusim, et Chasluim: de quibus egressi sunt Philisthiim et Caphtorim. 15Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum. Hethæum, 16et Jebusæum, et Amorrhæum, Gergesæum, 17Hevæum, et Aracæum: Sinæum, 18et Aradium, Samaræum, et Amathæum: et post hæc disseminati sunt populi Chananæorum. 19Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque Lesa. 20Hi sunt filii Cham in cognationibus, et linguis, et generationibus, terrisque et gentibus suis.

21De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Japheth majore. 22Filii Sem: Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram. 23Filii Aram: Us, et Hul, et Gether, et Mes. 24At vero Arphaxad genuit Sale, de quo ortus est Heber. 25Natique sunt Heber filii duo: nomen uni Phaleg, eo quod in diebus ejus divisa sit terra: et nomen fratris ejus Jectan. 26Qui Jectan genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, Jare, 27et Aduram, et Uzal, et Decla, 28et Ebal, et Abimaël, Saba, 29et Ophir, et Hevila, et Jobab: omnes isti, filii Jectan. 30Et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem. 31Isti filii Sem secundum cognationes, et linguas, et regiones in gentibus suis. 32Hæ familiæ Noë juxta populos et nationes suas. Ab his divisæ sunt gentes in terra post diluvium.

111Erat autem terra labii unius, et sermonum eorumdem. 2Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Senaar, et habitaverunt in eo. 3Dixitque alter ad proximum suum: Venite, faciamus lateres, et coquamus eos igni. Habueruntque lateres pro saxis, et bitumen pro cæmento: 4et dixerunt: Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cujus culmen pertingat ad cælum: et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras. 5Descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrim, quam ædificabant filii Adam, 6et dixit: Ecce, unus est populus, et unum labium omnibus: cœperuntque hoc facere, nec desistent a cogitationibus suis, donec eas opere compleant. 7Venite igitur, descendamus, et confundamus ibi linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui. 8Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras, et cessaverunt ædificare civitatem. 9Et idcirco vocatum est nomen ejus Babel, quia ibi confusum est labium universæ terræ: et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum.

10Hæ sunt generationes Sem: Sem erat centum annorum quando genuit Arphaxad, biennio post diluvium. 11Vixitque Sem, postquam genuit Arphaxad, quingentis annis: et genuit filios et filias. 12Porro Arphaxad vixit triginta quinque annis, et genuit Sale. 13Vixitque Arphaxad, postquam genuit Sale, trecentis tribus annis: et genuit filios et filias. 14Sale quoque vixit triginta annis, et genuit Heber. 15Vixitque Sale, postquam genuit Heber, quadringentis tribus annis: et genuit filios et filias. 16Vixit autem Heber triginta quatuor annis, et genuit Phaleg. 17Et vixit Heber postquam genuit Phaleg, quadringentis triginta annis: et genuit filios et filias. 18Vixit quoque Phaleg triginta annis, et genuit Reu. 19Vixitque Phaleg, postquam genuit Reu, ducentis novem annis: et genuit filios et filias. 20Vixit autem Reu triginta duobus annis, et genuit Sarug. 21Vixit quoque Reu, postquam genuit Sarug, ducentis septem annis: et genuit filios et filias. 22Vixit vero Sarug triginta annis, et genuit Nachor. 23Vixitque Sarug, postquam genuit Nachor, ducentis annis: et genuit filios et filias. 24Vixit autem Nachor viginti novem annis, et genuit Thare. 25Vixitque Nachor, postquam genuit Thare, centum decem et novem annis: et genuit filios et filias. 26Vixitque Thare septuaginta annis, et genuit Abram, et Nachor, et Aran.

27Hæ sunt autem generationes Thare: Thare genuit Abram, Nachor et Aran. Porro Aran genuit Lot. 28Mortuusque est Aran ante Thare patrem suum, in terra nativitatis suæ, in Ur Chaldæorum. 29Duxerunt autem Abram et Nachor uxores: nomen uxoris Abram, Sarai: et nomen uxoris Nachor, Melcha filia Aran, patris Melchæ, et patris Jeschæ. 30Erat autem Sarai sterilis, nec habebat liberos. 31Tulit itaque Thare Abram filium suum, et Lot filium Aran, filium filii sui, et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur Chaldæorum, ut irent in terram Chanaan: veneruntque usque Haran, et habitaverunt ibi. 32Et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Haran.

121Dixit autem Dominus ad Abram: Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstrabo tibi. 2Faciamque te in gentem magnam, et benedicam tibi, et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus. 3Benedicam benedicentibus tibi, et maledicam maledicentibus tibi, atque in te benedicentur universæ cognationes terræ. 4Egressus est itaque Abram sicut præceperat ei Dominus, et ivit cum eo Lot: septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran. 5Tulitque Sarai uxorem suam, et Lot filium fratris sui, universamque substantiam quam possederant, et animas quas fecerant in Haran: et egressi sunt ut irent in terram Chanaan. Cumque venissent in eam, 6pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad convallem illustrem: Chananæus autem tunc erat in terra. 7Apparuit autem Dominus Abram, et dixit ei: Semini tuo dabo terram hanc. Qui ædificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei. 8Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum, ab occidente habens Bethel, et ab oriente Hai: ædificavit quoque ibi altare Domino, et invocavit nomen ejus. 9Perrexitque Abram vadens, et ultra progrediens ad meridiem.

10Facta est autem fames in terra: descenditque Abram in Ægyptum, ut peregrinaretur ibi: prævaluerat enim fames in terra. 11Cumque prope esset ut ingrederetur Ægyptum, dixit Sarai uxori suæ: Novi quod pulchra sis mulier: 12et quod cum viderint te Ægyptii, dicturi sunt: Uxor ipsius est: et interficient me, et te reservabunt. 13Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis: ut bene sit mihi propter te, et vivat anima mea ob gratiam tui. 14Cum itaque ingressus esset Abram Ægyptum, viderunt Ægyptii mulierem quod esset pulchra nimis. 15Et nuntiaverunt principes Pharaoni, et laudaverunt eam apud illum: et sublata est mulier in domum Pharaonis. 16Abram vero bene usi sunt propter illam: fueruntque ei oves et boves et asini, et servi et famulæ, et asinæ et cameli. 17Flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis, et domum ejus, propter Sarai uxorem Abram. 18Vocavitque Pharao Abram, et dixit ei: Quidnam est hoc quod fecisti mihi? quare non indicasti quod uxor tua esset? 19quam ob causam dixisti esse sororem tuam, ut tollerem eam mihi in uxorem? Nunc igitur ecce conjux tua, accipe eam, et vade. 20Præcepitque Pharao super Abram viris: et deduxerunt eum, et uxorem illius, et omnia quæ habebat.

Read in Logos