Logos Bible Study

Galatians 3:14–29

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

14ut in gentibus benedictio Abrahæ fieret in Christo Jesu, ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem.

15Fratres (secundum hominem dico) tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit, aut superordinat. 16Abrahæ dictæ sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit: Et seminibus, quasi in multis: sed quasi in uno: Et semini tuo, qui est Christus. 17Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo: quæ post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem. 18Nam si ex lege hæreditas, jam non ex promissione. Abrahæ autem per repromissionem donavit Deus.

19Quid igitur lex? Propter transgressiones posita est donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris. 20Mediator autem unius non est: Deus autem unus est. 21Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quæ posset vivificare, vere ex lege esset justitia. 22Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus. 23Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quæ revelanda erat. 24Itaque lex pædagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justificemur. 25At ubi venit fides, jam non sumus sub pædagogo.

26Omnes enim filii Dei estis per fidem, quæ est in Christo Jesu. 27Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. 28Non est Judæus, neque Græcus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu. 29Si autem vos Christi, ergo semen Abrahæ estis, secundum promissionem hæredes.

Read in Logos
Galatians 3:28: There is neither Jew nor Greek, there is neither slave nor free, there is no male and female, for you are all one in Christ Jesus.