Logos Bible Study

Ezekiel 11:3–12

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

3dicentes: Nonne dudum ædificatæ sunt domus? hæc est lebes, nos autem carnes. 4Idcirco vaticinare de eis, vaticinare, fili hominis. 5Et irruit in me spiritus Domini, et dixit ad me: Loquere: Hæc dicit Dominus: Sic locuti estis, domus Israël, et cogitationes cordis vestri ego novi. 6Plurimos occidistis in urbe hac, et implestis vias ejus interfectis. 7Propterea hæc dicit Dominus Deus: Interfecti vestri, quos posuistis in medio ejus, hi sunt carnes, et hæc est lebes: et educam vos de medio ejus. 8Gladium metuistis, et gladium inducam super vos, ait Dominus Deus. 9Et ejiciam vos de medio ejus, daboque vos in manu hostium, et faciam in vobis judicia. 10Gladio cadetis: in finibus Israël judicabo vos, et scietis quia ego Dominus. 11Hæc non erit vobis in lebetem, et vos non eritis in medio ejus in carnes: in finibus Israël judicabo vos, 12et scietis quia ego Dominus: quia in præceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, sed juxta judicia gentium quæ in circuitu vestro sunt estis operati.

Read in Logos