Logos Bible Study

Exodus 1:1–14

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Hæc sunt nomina filiorum Israël qui ingressi sunt in Ægyptum cum Jacob: singuli cum domibus suis introierunt: 2Ruben, Simeon, Levi, Judas, 3Issachar, Zabulon et Benjamin, 4Dan et Nephthali, Gad et Aser. 5Erant igitur omnes animæ eorum qui egressi sunt de femore Jacob, septuaginta: Joseph autem in Ægypto erat. 6Quo mortuo, et universis fratribus ejus, omnique cognatione illa, 7filii Israël creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt: ac roborati nimis, impleverunt terram.

8Surrexit interea rex novus super Ægyptum, qui ignorabat Joseph. 9Et ait ad populum suum: Ecce, populus filiorum Israël multus, et fortior nobis est. 10Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur: et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra. 11Præposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus: ædificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom et Ramesses. 12Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur, et crescebant: 13oderantque filios Israël Ægyptii, et affligebant illudentes eis, 14atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris, omnique famulatu, quo in terræ operibus premebantur.

Read in Logos