Logos Bible Study

Exodus 35–39

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

351Igitur congregata omni turba filiorum Israël, dixit ad eos: Hæc sunt quæ jussit Dominus fieri. 2Sex diebus facietis opus: septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum, et requies Domini: qui fecerit opus in eo, occidetur. 3Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati. 4Et ait Moyses ad omnem catervam filiorum Israël: Iste est sermo quem præcepit Dominus, dicens: 5Separate apud vos primitias Domino. Omnis voluntarius et prono animo offerat eas Domino: aurum et argentum, et æs, 6hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum, 7pellesque arietum rubricatas, et janthinas, ligna setim, 8et oleum ad luminaria concinnanda, et ut conficiatur unguentum, et thymiama suavissimum, 9lapides onychinos, et gemmas ad ornatum superhumeralis et rationalis. 10Quisque vestrum sapiens est, veniat, et faciat quod Dominus imperavit: 11tabernaculum scilicet, et tectum ejus, atque operimentum, annulos, et tabulata cum vectibus, paxillos, et bases: 12arcam et vectes, propitiatorium, et velum, quod ante illud oppanditur: 13mensam cum vectibus et vasis, et propositionis panibus: 14candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas, et oleum ad nutrimenta ignium: 15altare thymiamatis, et vectes, et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus: tentorium ad ostium tabernaculi: 16altare holocausti, et craticulam ejus æneam cum vectibus et vasis suis: labrum et basim ejus: 17cortinas atrii cum columnis et basibus, tentorium in foribus vestibuli, 18paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis: 19vestimenta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes Aaron pontificis ac filiorum ejus, ut sacerdotio fungantur mihi. 20Egressaque omnis multitudo filiorum Israël de conspectu Moysi, 21obtulerunt mente promptissima atque devota primitias Domino, ad faciendum opus tabernaculi testimonii. Quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat, 22viri cum mulieribus præbuerunt, armillas et inaures, annulos et dextralia: omne vas aureum in donaria Domini separatum est. 23Si quis habebat hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, byssum et pilos caprarum, pelles arietum rubricatas, et janthinas, 24argenti, ærisque metalla, obtulerunt Domino, lignaque setim in varios usus. 25Sed et mulieres doctæ, quæ neverant, dederunt hyacinthum, purpuram, et vermiculum, ac byssum, 26et pilos caprarum, sponte propria cuncta tribuentes. 27Principes vero obtulerunt lapides onychinos, et gemmas ad superhumerale et rationale, 28aromataque et oleum ad luminaria concinnanda, et ad præparandum unguentum, ac thymiama odoris suavissimi componendum. 29Omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera, quæ jusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israël voluntaria Domino dedicaverunt.

30Dixitque Moyses ad filios Israël: Ecce, vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri, filii Hur de tribu Juda, 31implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intelligentia, et scientia et omni doctrina, 32ad excogitandum, et faciendum opus in auro, et argento, et ære, 33sculpendisque lapidibus, et opere carpentario, quidquid fabre adinveniri potest, 34dedit in corde ejus: Ooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan: 35ambos erudivit sapientia, ut faciant opera abietarii, polymitarii, ac plumarii, de hyacintho ac purpura, coccoque bis tincto, et bysso, et texant omnia, ac nova quæque reperiant.

361Fecit ergo Beseleel, et Ooliab, et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari quæ in usus sanctuarii necessaria sunt, et quæ præcepit Dominus. 2Cumque vocasset eos Moyses et omnem eruditum virum, cui dederat Dominus sapientiam, et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus, 3tradidit eis universa donaria filiorum Israël. Qui cum instarent operi, quotidie mane vota populus offerebat. 4Unde artifices venire compulsi, 5dixerunt Moysi: Plus offert populus quam necessarium est. 6Jussit ergo Moyses præconis voce cantari: Nec vir, nec mulier quidquam offerat ultra in opere sanctuarii. Sicque cessatum est a muneribus offerendis, 7eo quod oblata sufficerent et superabundarent.

8Feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi, cortinas decem de bysso retorta, et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, opere vario, et arte polymita: 9quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos, et in latitudine quatuor; una mensura erat omnium cortinarum. 10Conjunxitque cortinas quinque, alteram alteri, et alias quinque sibi invicem copulavit. 11Fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinæ unius ex utroque latere, et in ora cortinæ alterius similiter, 12ut contra se invicem venirent ansæ, et mutuo jungerentur. 13Unde et quinquaginta fudit circulos aureos, qui morderent cortinarum ansas, et fieret unum tabernaculum. 14Fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi: 15unum sagum in longitudine habebat cubitos triginta, et in latitudine cubitos quatuor: unius mensuræ erant omnia saga: 16quorum quinque junxit seorsum, et sex alia separatim. 17Fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius, et quinquaginta in ora sagi alterius, ut sibi invicem jungerentur. 18Et fibulas æneas quinquaginta, quibus necteretur tectum, ut unum pallium ex omnibus sagis fieret. 19Fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis: aliudque desuper velamentum de pellibus janthinis. 20Fecit et tabulas tabernaculi de lignis setim stantes. 21Decem cubitorum erat longitudo tabulæ unius: et unum ac semis cubitum latitudo retinebat. 22Binæ incastraturæ erant per singulas tabulas, ut altera alteri jungeretur. Sic fecit in omnibus tabernaculi tabulis. 23E quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum, 24cum quadraginta basibus argenteis. Duæ bases sub una tabula ponebantur ex utraque parte angulorum, ubi incastraturæ laterum in angulis terminantur. 25Ad plagam quoque tabernaculi, quæ respicit ad aquilonem, fecit viginti tabulas, 26cum quadraginta basibus argenteis, duas bases per singulas tabulas. 27Contra occidentem vero, id est, ad eam partem tabernaculi quæ mare respicit, fecit sex tabulas, 28et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro: 29quæ junctæ erant a deorsum usque sursum, et in unam compaginem pariter ferebantur. Ita fecit ex utraque parte per angulos: 30ut octo essent simul tabulæ, et haberent bases argenteas sedecim, binas scilicet bases sub singulis tabulis. 31Fecit et vectes de lignis setim, quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi, 32et quinque alios ad alterius lateris coaptandas tabulas: et extra hos, quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare. 33Fecit quoque vectem alium, qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret. 34Ipsa autem tabulata deauravit, fusis basibus earum argenteis. Et circulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent: quos et ipsos laminis aureis operuit. 35Fecit et velum de hyacintho, et purpura, vermiculo, ac bysso retorta, opere polymitario, varium atque distinctum: 36et quatuor columnas de lignis setim, quas cum capitibus deauravit, fusis basibus earum argenteis. 37Fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho, purpura, vermiculo, byssoque retorta, opere plumarii: 38et columnas quinque cum capitibus suis, quas operuit auro, basesque earum fudit æneas.

371Fecit autem Beseleel et arcam de lignis setim, habentem duos semis cubitos in longitudine, et cubitum ac semissem in latitudine, altitudo quoque unius cubiti fuit et dimidii: vestivitque eam auro purissimo intus ac foris. 2Et fecit illi coronam auream per gyrum, 3conflans quatuor annulos aureos per quatuor angulos ejus: duos annulos in latere uno, et duos in altero. 4Vectes quoque fecit de lignis setim, quos vestivit auro, 5et quos misit in annulos, qui erant in lateribus arcæ ad portandum eam. 6Fecit et propitiatorium, id est, oraculum, de auro mundissimo, duorum cubitorum et dimidii in longitudine, et cubiti ac semis in latitudine. 7Duos etiam cherubim ex auro ductili, quos posuit ex utraque parte propitiatorii: 8cherub unum in summitate unius partis, et cherub alterum in summitate partis alterius: duos cherubim in singulis summitatibus propitiatorii, 9extendentes alas, et tegentes propitiatorium, seque mutuo et illud respicientes.

10Fecit et mensam de lignis setim in longitudine duorum cubitorum, et in latitudine unius cubiti, quæ habebat in altitudine cubitum ac semissem. 11Circumdeditque eam auro mundissimo, et fecit illi labium aureum per gyrum, 12ipsique labio coronam auream interrasilem quatuor digitorum, et super eamdem, alteram coronam auream. 13Fudit et quatuor circulos aureos, quos posuit in quatuor angulis per singulos pedes mensæ 14contra coronam: misitque in eos vectes, ut possit mensa portari. 15Ipsos quoque vectes fecit de lignis setim, et circumdedit eos auro. 16Et vasa ad diversos usus mensæ, acetabula, phialas, et cyathos, et thuribula, ex auro puro, in quibus offerenda sunt libamina.

17Fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo, de cujus vecte calami, scyphi, sphærulæque, ac lilia procedebant: 18sex in utroque latere, tres calami ex parte una, et tres ex altera: 19tres scyphi in nucis modum per calamos singulos, sphærulæque simul et lilia: et tres scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulæque simul et lilia. Æquum erat opus sex calamorum, qui procedebant de stipite candelabri. 20In ipso autem vecte erant quatuor scyphi in nucis modum, sphærulæque per singulos simul et lilia: 21et sphærulæ sub duobus calamis per loca tria, qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno. 22Et sphærulæ igitur, et calami ex ipso erant, universa ductilia ex auro purissimo. 23Fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis, et vasa ubi ea, quæ emuncta sunt, extinguantur, de auro mundissimo. 24Talentum auri appendebat candelabrum cum omnibus vasis suis.

25Fecit et altare thymiamatis de lignis setim, per quadrum singulos habens cubitos, et in altitudine duos: e…

Read in Logos

This passage has been shortened. Keep reading Exodus 35–39 in Logos