Logos Bible Study

Ephesians 2–3

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

21Et vos, cum essetis mortui delictis et peccatis vestris, 2in quibus aliquando ambulastis secundum sæculum mundi hujus, secundum principem potestatis aëris hujus, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiæ, 3in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostræ, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii iræ, sicut et ceteri: 4Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos, 5et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo (cujus gratia estis salvati), 6et conresuscitavit, et consedere fecit in cælestibus in Christo Jesu: 7ut ostenderet in sæculis supervenientibus abundantes divitias gratiæ suæ, in bonitate super nos in Christo Jesu. 8Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis: Dei enim donum est: 9non ex operibus, ut ne quis glorietur. 10Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus.

11Propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini præputium ab ea quæ dicitur circumcisio in carne, manu facta: 12quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israël, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo. 13Nunc autem in Christo Jesu, vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. 14Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriæ solvens, inimicitias in carne sua, 15legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem: 16et reconciliet ambos in uno corpore, Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso. 17Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem iis, qui prope. 18Quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem. 19Ergo jam non estis hospites, et advenæ: sed estis cives sanctorum, et domestici Dei, 20superædificati super fundamentum apostolorum, et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu: 21in quo omnis ædificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino, 22in quo et vos coædificamini in habitaculum Dei in Spiritu.

31Hujus rei gratia, ego Paulus vinctus Christi Jesu, pro vobis gentibus, 2si tamen audistis dispensationem gratiæ Dei, quæ data est mihi in vobis: 3quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi, 4prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in mysterio Christi: 5quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis ejus et prophetis in Spiritu, 6gentes esse cohæredes, et concorporales, et comparticipes promissionis ejus in Christo Jesu per Evangelium: 7cujus factus sum minister secundum donum gratiæ Dei, quæ data est mihi secundum operationem virtutis ejus. 8Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hæc, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi, 9et illuminare omnes, quæ sit dispensatio sacramenti absconditi a sæculis in Deo, qui omnia creavit: 10ut innotescat principatibus et potestatibus in cælestibus per Ecclesiam, multiformis sapientia Dei, 11secundum præfinitionem sæculorum, quam fecit in Christo Jesu Domino nostro: 12in quo habemus fiduciam, et accessum in confidentia per fidem ejus. 13Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis: quæ est gloria vestra.

14Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, 15ex quo omnis paternitas in cælis et in terra nominatur, 16ut det vobis secundum divitias gloriæ suæ, virtute corroborari per Spiritum ejus in interiorem hominem, 17Christum habitare per fidem in cordibus vestris: in caritate radicati, et fundati, 18ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quæ sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum: 19scire etiam supereminentem scientiæ caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. 20Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem, quæ operatur in nobis: 21ipsi gloria in Ecclesia, et in Christo Jesu, in omnes generationes sæculi sæculorum. Amen.

Read in Logos