Logos Bible Study

Ecclesiastes 6–8

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

61Est et aliud malum quod vidi sub sole,

et quidem frequens apud homines:

2vir cui dedit Deus divitias,

et substantiam, et honorem,

et nihil deest animæ suæ ex omnibus quæ desiderat;

nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo,

sed homo extraneus vorabit illud:

hoc vanitas et miseria magna est.

3Si genuerit quispiam centum liberos,

et vixerit multos annos,

et plures dies ætatis habuerit,

et anima illius non utatur bonis substantiæ suæ,

sepulturaque careat:

de hoc ergo pronuntio quod melior illo sit abortivus.

4Frustra enim venit,

et pergit ad tenebras,

et oblivione delebitur nomen ejus.

5Non vidit solem,

neque cognovit distantiam boni et mali.

6Etiam si duobus millibus annis vixerit,

et non fuerit perfruitus bonis,

nonne ad unum locum properant omnia?

7Omnis labor hominis in ore ejus;

sed anima ejus non implebitur.

8Quid habet amplius sapiens a stulto?

et quid pauper, nisi ut pergat illuc ubi est vita?

9Melius est videre quod cupias,

quam desiderare quod nescias.

Sed et hoc vanitas est, et præsumptio spiritus.

10Qui futurus est, jam vocatum est nomen ejus;

et scitur quod homo sit,

et non possit contra fortiorem se in judicio contendere.

11Verba sunt plurima,

multamque in disputando habentia vanitatem.

71Quid necesse est homini majora se quærere,

cum ignoret quid conducat sibi in vita sua,

numero dierum peregrinationis suæ,

et tempore quod velut umbra præterit?

aut quis ei poterit indicare

quod post eum futurum sub sole sit?

2Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa,

et dies mortis die nativitatis.

3Melius est ire ad domum luctus

quam ad domum convivii;

in illa enim finis cunctorum admonetur hominum,

et vivens cogitat quid futurum sit.

4Melior est ira risu,

quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis.

5Cor sapientium ubi tristitia est,

et cor stultorum ubi lætitia.

6Melius est a sapiente corripi,

quam stultorum adulatione decipi;

7quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla,

sic risus stulti.

Sed et hoc vanitas.

8Calumnia conturbat sapientem,

et perdet robur cordis illius.

9Melior est finis orationis quam principium.

Melior est patiens arrogante.

10Ne sis velox ad irascendum,

quia ira in sinu stulti requiescit.

11Ne dicas: Quid putas causæ est

quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt?

stulta enim est hujuscemodi interrogatio.

12Utilior est sapientia cum divitiis,

et magis prodest videntibus solem.

13Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia;

hoc autem plus habet eruditio et sapientia,

quod vitam tribuunt possessori suo.

14Considera opera Dei,

quod nemo possit corrigere quem ille despexerit.

15In die bona fruere bonis,

et malam diem præcave;

sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus,

ut non inveniat homo contra eum justas querimonias.

16Hæc quoque vidi in diebus vanitatis meæ:

justus perit in justitia sua,

et impius multo vivit tempore in malitia sua.

17Noli esse justus multum,

neque plus sapias quam necesse est,

ne obstupescas.

18Ne impie agas multum,

et noli esse stultus,

ne moriaris in tempore non tuo.

19Bonum est te sustentare justum:

sed et ab illo ne subtrahas manum tuam;

quia qui timet Deum nihil negligit.

20Sapientia confortavit sapientem

super decem principes civitatis;

21non est enim homo justus in terra

qui faciat bonum et non peccet.

22Sed et cunctis sermonibus qui dicuntur

ne accommodes cor tuum,

ne forte audias servum tuum maledicentem tibi;

23scit enim conscientia tua

quia et tu crebro maledixisti aliis.

24Cuncta tentavi in sapientia.

Dixi: Sapiens efficiar:

et ipsa longius recessit a me,

25multo magis quam erat.

Et alta profunditas, quis inveniet eam?

26Lustravi universa animo meo,

ut scirem et considerarem,

et quærerem sapientiam, et rationem,

et ut cognoscerem impietatem stulti,

et errorem imprudentium:

27et inveni amariorem morte mulierem,

quæ laqueus venatorum est,

et sagena cor ejus;

vincula sunt manus illius.

Qui placet Deo effugiet illam;

qui autem peccator est capietur ab illa.

28Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes,

unum et alterum ut invenirem rationem,

29quam adhuc quærit anima mea,

et non inveni.

Virum de mille unum reperi;

mulierem ex omnibus non inveni.

30Solummodo hoc inveni,

quod fecerit Deus hominem rectum,

et ipse se infinitis miscuerit quæstionibus.

Quis talis ut sapiens est?

et quis cognovit solutionem verbi?

81Sapientia hominis lucet in vultu ejus,

et potentissimus faciem illius commutabit.

2Ego os regis observo,

et præcepta juramenti Dei.

3Ne festines recedere a facie ejus,

neque permaneas in opere malo:

quia omne quod voluerit faciet.

4Et sermo illius potestate plenus est,

nec dicere ei quisquam potest: Quare ita facis?

5Qui custodit præceptum non experietur quidquam mali.

Tempus et responsionem cor sapientis intelligit.

6Omni negotio tempus est, et opportunitas:

et multa hominis afflictio,

7quia ignorat præterita,

et futura nullo scire potest nuntio.

8Non est in hominis potestate prohibere spiritum,

nec habet potestatem in die mortis:

nec sinitur quiescere ingruente bello,

neque salvabit impietas impium.

9Omnia hæc consideravi,

et dedi cor meum in cunctis operibus quæ fiunt sub sole.

Interdum dominatur homo homini in malum suum.

10Vidi impios sepultos,

qui etiam cum adhuc viverent

in loco sancto erant,

et laudabantur in civitate

quasi justorum operum.

Sed et hoc vanitas est.

11Etenim quia non profertur cito contra malos sententia,

absque timore ullo

filii hominum perpetrant mala.

12Attamen peccator ex eo quod centies facit malum,

et per patientiam sustentatur;

ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum,

qui verentur faciem ejus.

13Non sit bonum impio,

nec prolongentur dies ejus,

sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Domini.

14Est et alia vanitas quæ fit super terram:

sunt justi quibus mala proveniunt

quasi opera egerint impiorum:

et sunt impii qui ita securi sunt

quasi justorum facta habeant.

Sed et hoc vanissimum judico.

15Laudavi igitur lætitiam;

quod non esset homini bonum sub sole,

nisi quod comederet, et biberet, atque gauderet,

et hoc solum secum auferret de labore suo,

in diebus vitæ suæ quos dedit ei Deus sub sole.

16Et apposui cor meum ut scirem sapientiam,

et intelligerem distentionem quæ versatur in terra.

Est homo qui diebus et noctibus somnum non capit oculis.

17Et intellexi quod omnium operum Dei

nullam possit homo invenire rationem

eorum quæ fiunt sub sole;

et quanto plus laboraverit ad quærendum,

tanto minus inveniat:

etiam si dixerit sapiens se nosse, non poterit reperire.

Read in Logos