Logos Bible Study

Acts 2:15–24

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

15Non enim, sicut vos æstimatis, hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia: 16sed hoc est quod dictum est per prophetam Joël:

17Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus,

effundam de Spiritu meo super omnem carnem:

et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ,

et juvenes vestri visiones videbunt,

et seniores vestri somnia somniabunt.

18Et quidem super servos meos, et super ancillas meas,

in diebus illis effundam de Spiritu meo,

et prophetabunt:

19et dabo prodigia in cælo sursum,

et signa in terra deorsum, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi:

20sol convertetur in tenebras,

et luna in sanguinem,

antequam veniat dies Domini magnus et manifestus.

21Et erit: omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.

22Viri Israëlitæ, audite verba hæc: Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quæ fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis: 23hunc, definito consilio et præscientia Dei traditum, per manus iniquorum affligentes interemistis: 24quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo.

Read in Logos
Acts 2:24: God raised him up, loosing the pangs of death, because it was not possible for him to be held by it.