Logos Bible Study

2 Timothy 2:1–13

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Tu ergo fili mi, confortare in gratia, quæ est in Christo Jesu: 2et quæ audisti a me per multos testes, hæc commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alios docere. 3Labora sicut bonus miles Christi Jesu. 4Nemo militans Deo implicat se negotiis sæcularibus: ut ei placeat, cui se probavit. 5Nam et qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit. 6Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere. 7Intellige quæ dico: dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum. 8Memor esto Dominum Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum, 9in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans: sed verbum Dei non est alligatum. 10Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quæ est in Christo Jesu, cum gloria cælesti. 11Fidelis sermo: nam si commortui sumus, et convivemus: 12si sustinebimus, et conregnabimus: si negaverimus, et ille negabit nos: 13si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest.

Read in Logos
2 Timothy 2:12–13: …if we endure, we will also reign with him; if we deny him, he also will deny us; if we are faithless, he remains faithful—for he cannot deny himself.