Logos Bible Study

1 Samuel 2:1–10

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Exultavit cor meum in Domino,

et exaltatum est cornu meum in Deo meo;

dilatatum est os meum super inimicos meos:

quia lætata sum in salutari tuo.

2Non est sanctus, ut est Dominus,

neque enim est alius extra te,

et non est fortis sicut Deus noster.

3Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes;

recedant vetera de ore vestro:

quia Deus scientiarum Dominus est,

et ipsi præparantur cogitationes.

4Arcus fortium superatus est,

et infirmi accincti sunt robore.

5Repleti prius, pro panibus se locaverunt:

et famelici saturati sunt,

donec sterilis peperit plurimos:

et quæ multos habebat filios, infirmata est.

6Dominus mortificat et vivificat;

deducit ad inferos et reducit.

7Dominus pauperem facit et ditat,

humiliat et sublevat.

8Suscitat de pulvere egenum,

et de stercore elevat pauperem:

ut sedeat cum principibus,

et solium gloriæ teneat.

Domini enim sunt cardines terræ,

et posuit super eos orbem.

9Pedes sanctorum suorum servabit,

et impii in tenebris conticescent:

quia non in fortitudine sua roborabitur vir.

10Dominum formidabunt adversarii ejus:

et super ipsos in cælis tonabit.

Dominus judicabit fines terræ,

et dabit imperium regi suo,

et sublimabit cornu christi sui.

Read in Logos
1 Samuel 2:2: “There is none holy like the LORD; there is none besides you; there is no rock like our God.”