Logos Bible Study

1 Corinthians 14:5–19

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

5Volo autem omnes vos loqui linguis: magis autem prophetare. Nam major est qui prophetat, quam qui loquitur linguis; nisi forte interpretetur ut ecclesia ædificationem accipiat. 6Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens: quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione, aut in scientia, aut in prophetia, aut in doctrina? 7Tamen quæ sine anima sunt vocem dantia, sive tibia, sive cithara; nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur id quod canitur, aut quod citharizatur? 8Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum? 9Ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis: quomodo scietur id quod dicitur? eritis enim in aëra loquentes. 10Tam multa, ut puta genera linguarum sunt in hoc mundo: et nihil sine voce est. 11Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei, cui loquor, barbarus: et qui loquitur, mihi barbarus. 12Sic et vos, quoniam æmulatores estis spirituum, ad ædificationem ecclesiæ quærite ut abundetis. 13Et ideo qui loquitur lingua, oret ut interpretetur. 14Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est. 15Quid ergo est? Orabo spiritu, orabo et mente: psallam spiritu, psallam et mente. 16Ceterum si benedixeris spiritu, qui supplet locum idiotæ, quomodo dicet: Amen, super tuam benedictionem? quoniam quid dicas, nescit. 17Nam tu quidem bene gratias agis, sed alter non ædificatur. 18Gratias ago Deo meo, quod omnium vestrum lingua loquor. 19Sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam: quam decem millia verborum in lingua.

Read in Logos