Logos Bible Study

1 Corinthians 14:26–32

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

26Quid ergo est, fratres? Cum convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet: omnia ad ædificationem fiant. 27Sive lingua quis loquitur, secundum duos, aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretetur. 28Si autem non fuerit interpres, taceat in ecclesia: sibi autem loquatur, et Deo. 29Prophetæ autem duo, aut tres dicant, et ceteri dijudicent. 30Quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat. 31Potestis enim omnes per singulos prophetare: ut omnes discant, et omnes exhortentur: 32et spiritus prophetarum prophetis subjecti sunt.

Read in Logos