Logos Bible Study

1 Corinthians 9:24–10:13

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

24Nescitis quod ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite ut comprehendatis. 25Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant: nos autem incorruptam. 26Ego igitur sic curro, non quasi in incertum: sic pugno, non quasi aërem verberans: 27sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo: ne forte cum aliis prædicaverim, ipse reprobus efficiar.

101Nolo enim vos ignorare fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, 2et omnes in Moyse baptizati sunt in nube, et in mari: 3et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt, 4et omnes eumdem potum spiritalem biberunt (bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra: petra autem erat Christus): 5sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo: nam prostrati sunt in deserto. 6Hæc autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt. 7Neque idololatræ efficiamini, sicut quidam ex ipsis: quemadmodum scriptum est: Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere. 8Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia. 9Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt. 10Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore. 11Hæc autem omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines sæculorum devenerunt. 12Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat. 13Tentatio vos non apprehendat nisi humana: fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere.

Read in Logos
1 Corinthians 10:12: Therefore let anyone who thinks that he stands take heed lest he fall.