Logos Bible Study

1 Corinthians 9–10

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

91Non sum liber? non sum Apostolus? nonne Christum Jesum Dominum nostrum vidi? nonne opus meum vos estis in Domino? 2Et si aliis non sum Apostolus, sed tamen vobis sum: nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino. 3Mea defensio apud eos qui me interrogant, hæc est: 4Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi? 5numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi sicut et ceteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas? 6aut ego solus, et Barnabas, non habemus potestatem hoc operandi? 7Quis militat suis stipendiis umquam? quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit? quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat? 8Numquid secundum hominem hæc dico? an et lex hæc non dicit? 9Scriptum est enim in lege Moysi: Non alligabis os bovi trituranti. Numquid de bobus cura est Deo? 10an propter nos utique hoc dicit? Nam propter nos scripta sunt: quoniam debet in spe qui arat, arare: et qui triturat, in spe fructus percipiendi. 11Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus? 12Si alii potestatis vestræ participes sunt, quare non potius nos? Sed non usi sumus hac potestate: sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi. 13Nescitis quoniam qui in sacrario operantur quæ de sacrario sunt, edunt: et qui altari deserviunt, cum altari participant? 14Ita et Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere. 15Ego autem nullo horum usus sum. Non autem scripsi hæc ut ita fiant in me: bonum est enim mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet. 16Nam si evangelizavero, non est mihi gloria: necessitas enim mihi incumbit: væ enim mihi est, si non evangelizavero. 17Si enim volens hoc ago, mercedem habeo: si autem invitus, dispensatio mihi credita est. 18Quæ est ergo merces mea? ut Evangelium prædicans, sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio.

19Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem. 20Et factus sum Judæis tamquam Judæus, ut Judæos lucrarer: 21iis qui sub lege sunt, quasi sub lege essem (cum ipse non essem sub lege) ut eos qui sub lege erant, lucrifacerem: iis qui sine lege erant, tamquam sine lege essem (cum sine lege Dei non essem: sed in lege essem Christi) ut lucrifacerem eos qui sine lege erant. 22Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos. 23Omnia autem facio propter Evangelium: ut particeps ejus efficiar. 24Nescitis quod ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite ut comprehendatis. 25Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant: nos autem incorruptam. 26Ego igitur sic curro, non quasi in incertum: sic pugno, non quasi aërem verberans: 27sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo: ne forte cum aliis prædicaverim, ipse reprobus efficiar.

101Nolo enim vos ignorare fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, 2et omnes in Moyse baptizati sunt in nube, et in mari: 3et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt, 4et omnes eumdem potum spiritalem biberunt (bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra: petra autem erat Christus): 5sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo: nam prostrati sunt in deserto. 6Hæc autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt. 7Neque idololatræ efficiamini, sicut quidam ex ipsis: quemadmodum scriptum est: Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere. 8Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia. 9Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt. 10Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore. 11Hæc autem omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines sæculorum devenerunt. 12Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat. 13Tentatio vos non apprehendat nisi humana: fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere.

14Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura: 15ut prudentibus loquor, vos ipsi judicate quod dico. 16Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? et panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est? 17Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus. 18Videte Israël secundum carnem: nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris? 19Quid ergo? dico quod idolis immolatum sit aliquid? aut quod idolum, sit aliquid? 20Sed quæ immolant gentes, dæmoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri dæmoniorum: 21non potestis calicem Domini bibere, et calicem dæmoniorum; non potestis mensæ Domini participes esse, et mensæ dæmoniorum. 22An æmulamur Dominum? numquid fortiores illo sumus? Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. 23Omnia mihi licent, sed non omnia ædificant.

24Nemo quod suum est quærat, sed quod alterius. 25Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. 26Domini est terra, et plenitudo ejus. 27Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire: omne quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. 28Si quis autem dixerit: Hoc immolatum est idolis: nolite manducare propter illum qui indicavit, et propter conscientiam: 29conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Ut quid enim libertas mea judicatur ab aliena conscientia? 30Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago? 31Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis: omnia in gloriam Dei facite. 32Sine offensione estote Judæis, et gentibus, et ecclesiæ Dei: 33sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quærens quod mihi utile est, sed quod multis: ut salvi fiant.

Read in Logos