Logos Bible Study

1 Chronicles 4–8

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

41Filii Juda: Phares, Hesron, et Charmi, et Hur, et Sobal. 2Raia vero filius Sobal genuit Jahath, de quo nati sunt Ahumai, et Laad: hæ cognationes Sarathi. 3Ista quoque stirps Etam: Jezrahel, et Jesema, et Jedebos. Nomen quoque sororis eorum, Asalelphuni. 4Phanuel autem pater Gedor, et Ezer pater Hosa: isti sunt filii Hur primogeniti Ephratha patris Bethlehem. 5Assur vero patri Thecuæ erant duæ uxores, Halaa et Naara. 6Peperit autem ei Naara, Oozam, et Hepher, et Themani, et Ahasthari: isti sunt filii Naara. 7Porro filii Halaa, Sereth, Isaar et Ethnan. 8Cos autem genuit Anob, et Soboba, et cognationem Aharehel filii Arum. 9Fuit autem Jabes inclytus præ fratribus suis, et mater ejus vocavit nomen illius Jabes, dicens: Quia peperi eum in dolore. 10Invocavit vero Jabes Deum Israël, dicens: Si benedicens benedixeris mihi, et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi. Et præstitit Deus quæ precatus est.

11Caleb autem frater Sua genuit Mahir, qui fuit pater Esthon. 12Porro Esthon genuit Bethrapha, et Phesse, et Tehinna patrem urbis Naas: hi sunt viri Recha. 13Filii autem Cenez, Othoniel, et Saraia. Porro filii Othoniel, Hathath, et Maonathi. 14Maonathi genuit Ophra, Saraia autem genuit Joab patrem Vallis artificum: ibi quippe artifices erant. 15Filii vero Caleb filii Jephone, Hir, et Ela, et Naham. Filii quoque Ela: Cenez. 16Filii quoque Jaleleel: Ziph, et Zipha, Thiria, et Asraël. 17Et filii Ezra, Jether, et Mered, et Epher, et Jalon, genuitque Mariam, et Sammai, et Jesba patrem Esthamo. 18Uxor quoque ejus Judaia, peperit Jared patrem Gedor, et Heber patrem Socho, et Icuthiel patrem Zanoë: hi autem filii Bethiæ filiæ Pharaonis, quam accepit Mered. 19Et filii uxoris Odaiæ sororis Naham patris Ceila, Garmi, et Esthamo, qui fuit de Machathi. 20Filii quoque Simon, Amnon, et Rinna filius Hanan, et Thilon. Et filii Jesi, Zoheth, et Benzoheth. 21Filii Sela, filii Juda: Her pater Lecha, et Laada pater Maresa, et cognationes domus operantium byssum in domo juramenti. 22Et qui stare fecit solem, virique Mendacii, et Securus, et Incendens, qui principes fuerunt in Moab, et qui reversi sunt in Lahem: hæc autem verba vetera. 23Hi sunt figuli habitantes in plantationibus et in sepibus, apud regem in operibus ejus: commoratique sunt ibi.

24Filii Simeon: Namuel et Jamin, Jarib, Zara, Saul. 25Sellum filius ejus, Mapsam filius ejus, Masma filius ejus. 26Filii Masma: Hamuel filius ejus, Zachur filius ejus, Semei filius ejus. 27Filii Semei sedecim, et filiæ sex: fratres autem ejus non habuerunt filios multos, et universa cognatio non potuit adæquare summam filiorum Juda. 28Habitaverunt autem in Bersabee, et Molada, et Hasarsuhal, 29et in Bala, et in Asom, et in Tholad, 30et in Bathuel, et in Horma, et in Siceleg, 31et in Bethmarchaboth, et in Hasarsusim, et in Bethberai, et in Saarim: hæ civitates eorum usque ad regem David. 32Villæ quoque eorum: Etam, et Aën, Remmon, et Thochen, et Asan, civitates quinque. 33Et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal: hæc est habitatio eorum, et sedium distributio. 34Mosobab quoque et Jemlech, et Josa filius Amasiæ, 35et Joël, et Jehu filius Josabiæ filii Saraiæ filii Asiel, 36et Elioënai, et Jacoba, et Isuhaia, et Asaia, et Adiel, et Ismiel, et Banaia, 37Ziza quoque filius Sephei filii Allon filii Idaia filii Semri filii Samaia. 38Isti sunt nominati principes in cognationibus suis, et in domo affinitatum suarum multiplicati sunt vehementer. 39Et profecti sunt ut ingrederentur in Gador usque ad orientem vallis, et ut quærerent pascua gregibus suis. 40Inveneruntque pascuas uberes, et valde bonas, et terram latissimam et quietam et fertilem, in qua ante habitaverant de stirpe Cham. 41Hi ergo venerunt, quos supra descripsimus nominatim, in diebus Ezechiæ regis Juda: et percusserunt tabernacula eorum, et habitatores qui inventi fuerant ibi, et deleverunt eos usque in præsentem diem: habitaveruntque pro eis, quoniam uberrimas pascuas ibidem repererunt. 42De filiis quoque Simeon abierunt in montem Seir viri quingenti, habentes principes Phalthiam et Naariam et Raphaiam et Oziel filios Jesi: 43et percusserunt reliquias, quæ evadere potuerant, Amalecitarum, et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc.

51Filii quoque Ruben primogeniti Israël. (Ipse quippe fuit primogenitus ejus: sed cum violasset thorum patris sui, data sunt primogenita ejus filiis Joseph filii Israël, et non est ille reputatus in primogenitum. 2Porro Judas, qui erat fortissimus inter fratres suos, de stirpe ejus principes germinati sunt: primogenita autem reputata sunt Joseph.) 3Filii ergo Ruben primogeniti Israël: Enoch, et Phallu, Esron, et Carmi. 4Filii Joël: Samia filius ejus, Gog filius ejus, Semei filius ejus, 5Micha filius ejus, Reia filius ejus, Baal filius ejus, 6Beera filius ejus, quem captivum duxit Thelgathphalnasar rex Assyriorum, et fuit princeps in tribu Ruben. 7Fratres autem ejus, et universa cognatio ejus, quando numerabantur per familias suas, habuerunt principes Jehiel, et Zachariam. 8Porro Bala filius Azaz filii Samma filii Joël, ipse habitavit in Aroër usque ad Nebo, et Beelmeon. 9Contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum eremi, et flumen Euphraten. Multum quippe jumentorum numerum possidebant in terra Galaad. 10In diebus autem Saul præliati sunt contra Agareos, et interfecerunt illos, habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum, in omni plaga quæ respicit ad orientem Galaad.

11Filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Selcha: 12Joël in capite, et Saphan secundus: Janai autem et Saphat in Basan. 13Fratres vero eorum secundum domos cognationum suarum, Michaël, et Mosollam, et Sebe, et Jorai, et Jachan, et Zie, et Heber, septem. 14Hi filii Abihail, filii Huri, filii Jara, filii Galaad, filii Michaël, filii Jesesi, filii Jeddo, filii Buz. 15Fratres quoque, filii Abdiel filii Guni, princeps domus in familiis suis. 16Et habitaverunt in Galaad, et in Basan, et in viculis ejus, et in cunctis suburbanis Saron, usque ad terminos. 17Omnes hi numerati sunt in diebus Joathan regis Juda, et in diebus Jeroboam regis Israël. 18Filii Ruben, et Gad, et dimidiæ tribus Manasse, viri bellatores, scuta portantes et gladios, et tendentes arcum, eruditique ad prælia, quadraginta quatuor millia et septingenti sexaginta, procedentes ad pugnam. 19Dimicaverunt contra Agareos: Ituræi vero, et Naphis, et Nodab 20præbuerunt eis auxilium. Traditique sunt in manus eorum Agarei, et universi qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt cum præliarentur: et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum. 21Ceperuntque omnia quæ possederant, camelorum quinquaginta millia, et ovium ducenta quinquaginta millia, et asinos duo millia, et animas hominum centum millia. 22Vulnerati autem multi corruerunt: fuit enim bellum Domini. Habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem.

23Filii quoque dimidiæ tribus Manasse possederunt terram a finibus Basan usque Baal, Hermon, et Sanir, et montem Hermon: ingens quippe numerus erat. 24Et hi fuerunt principes domus cognationis eorum: Epher, et Jesi, et Eliel, et Ezriel, et Jeremia, et Odoia, et Jediel, viri fortissimi et potentes, et nominati duces in familiis suis. 25Reliquerunt autem Deum patrum suorum, et fornicati sunt post deos populorum terræ, quos abstulit Deus coram eis. 26Et suscitavit Deus Israël spiritum Phul regis Assyriorum, et spiritum Thelgathphalnasar regis Assur: et transtulit Ruben, et Gad, et dimidiam tribum Manasse, et adduxit eos in Lahela, et in Habor, et Ara, et fluvium Gozan, usque ad diem hanc.

61Filii Levi: Gerson, Caath, et Merari. 2Filii Caath: Amram, Isaar, Hebron, et Oziel. 3Filii Amram: Aaron, Moyses, et Maria. Filii Aaron: Nadab et Abiu, Eleazar, et Ithamar. 4Eleazar genuit Phinees, et Phinees genuit Abisue. 5Abisue vero genuit Bocci, et Bocci genuit Ozi. 6Ozi genuit Zaraiam, et Zaraias genuit Meraioth. 7Porro Meraioth genuit Amariam, et Amarias genuit Achitob. 8Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Achimaas, 9Achimaas genuit Azariam, Azarias genuit Johanan, 10Johanan genuit Azariam: ipse est qui sacerdotio functus est in domo quam ædificavit Salomon in Jerusalem. 11Genuit autem Azarias Amariam, et Amarias genuit Achitob, 12Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Sellum, 13Sellum genuit Helciam, et Helcias genuit Azariam, 14Azarias genuit Saraiam, et Saraias genuit Josedec. 15Porro Josedec egressus est, quando transtulit Dominus Judam et Jerusalem per manus Nabuchodonosor. 16Filii ergo Levi: Gersom, Caath, et Merari. 17Et hæc nomina filiorum Gersom: Lobni, et Semei. 18Filii Caath: Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel. 19Filii Merari: Moholi et Musi. Hæ autem cognationes Levi secundum familias eorum. 20Gersom: Lobni filius ejus, Jahath filius ejus, Zamma filius ejus, 21Joah filius ejus, Addo filius ejus, Zara filius ejus, Jethrai filius ejus. 22Filii Caath: Aminadab filius ejus, Core filius ejus, Asir filius ejus, 23Elcana filius ejus, Abiasaph filius ejus, Asir filius ejus, 24Thahath filius ejus, Uriel filius ejus, Ozias filius ejus, Saul filius ejus. 25Filii Elcana, Amasai et Achimoth 26et Elcana. Filii Elcana: Sophai filius ejus, Nahath filius ejus, 27Eliab filius ejus, Jeroham filius ejus, Elcana filius ejus. 28Filii Samuel: primogenitus Vasseni, et Abia. 29Filii autem Merari, Moholi: Lobni filius ejus, Semei filius ejus, Oza filius ejus, 30Sammaa filius ejus, Haggia filius ejus, Asaia filius ejus. 31Isti sunt quos constituit David super cantores domus Domini, ex quo collocata est arca: 32et ministrabant coram tabernaculo testimonii, canentes donec ædificaret Salomon domum Domini in Jerusalem: stabant autem juxta ordinem suum in ministerio. 33Hi vero sunt qui assistebant cum filiis suis, de filiis Caath, Hemam cantor filius Johel, filii Samuel, 34filii Elcana, filii Jeroham, filii Eliel, filii Thohu, 35filii Suph, filii Elcana, filii Mahath, filii Amasai, 36filii…

Read in Logos

This passage has been shortened. Keep reading 1 Chronicles 4–8 in Logos