Logos Bible Study

Zephaniah 3:1–7

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Væ provocatrix, et redempta civitas, columba!

2non audivit vocem,

et non suscepit disciplinam;

in Domino non est confisa,

ad Deum suum non appropinquavit.

3Principes ejus in medio ejus quasi leones rugientes;

judices ejus lupi vespere, non relinquebant in mane.

4Prophetæ ejus vesani, viri infideles;

sacerdotes ejus polluerunt sanctum,

injuste egerunt contra legem.

5Dominus justus in medio ejus non faciet iniquitatem;

mane, mane judicium suum dabit in lucem, et non abscondetur;

nescivit autem iniquus confusionem.

6Disperdidi gentes,

et dissipati sunt anguli earum;

desertas feci vias eorum,

dum non est qui transeat;

desolatæ sunt civitates eorum,

non remanente viro, neque ullo habitatore.

7Dixi: Attamen timebis me,

suscipies disciplinam;

et non peribit habitaculum ejus,

propter omnia in quibus visitavi eam:

verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas.

Read in Logos
Zephaniah 3:5: The LORD within her is righteous; he does no injustice; every morning he shows forth his justice; each dawn he does not fail; but the unjust knows no shame.