Logos Bible Study

Song of Solomon 1:1–16

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Osculetur me osculo oris sui;

quia meliora sunt ubera tua vino,

2fragrantia unguentis optimis.

Oleum effusum nomen tuum;

ideo adolescentulæ dilexerunt te.

3Trahe me, post te curremus

in odorem unguentorum tuorum.

Introduxit me rex in cellaria sua;

exsultabimus et lætabimur in te,

memores uberum tuorum super vinum.

Recti diligunt te.

4Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem,

sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.

5Nolite me considerare quod fusca sim,

quia decoloravit me sol.

Filii matris meæ pugnaverunt contra me;

posuerunt me custodem in vineis:

vineam meam non custodivi.

6Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas,

ubi cubes in meridie,

ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.

7Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres,

egredere, et abi post vestigia gregum,

et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum.

8Equitatui meo in curribus Pharaonis

assimilavi te, amica mea.

9Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis;

collum tuum sicut monilia.

10Murenulas aureas faciemus tibi,

vermiculatas argento.

11Dum esset rex in accubitu suo,

nardus mea dedit odorem suum.

12Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi;

inter ubera mea commorabitur.

13Botrus cypri dilectus meus mihi

in vineis Engaddi.

14Ecce tu pulchra es, amica mea! ecce tu pulchra es!

Oculi tui columbarum.

15Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus!

Lectulus noster floridus.

16Tigna domorum nostrarum cedrina,

laquearia nostra cypressina.

Read in Logos
Song of Solomon 1:2: Let him kiss me with the kisses of his mouth! For your love is better than wine …