Logos Bible Study

Romans 14:5–13

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

5Nam alius judicat diem inter diem: alius autem judicat omnem diem: unusquisque in suo sensu abundet. 6Qui sapit diem, Domino sapit, et qui manducat, Domino manducat: gratias enim agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo. 7Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur. 8Sive enim vivimus, Domino vivimus: sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus. 9In hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit: ut et mortuorum et vivorum dominetur. 10Tu autem quid judicas fratrem tuum? aut tu quare spernis fratrem tuum? omnes enim stabimus ante tribunal Christi. 11Scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu: et omnis lingua confitebitur Deo. 12Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo.

13Non ergo amplius invicem judicemus: sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum.

Read in Logos