Logos Bible Study

Psalm 91:2–9

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

2Bonum est confiteri Domino,

et psallere nomini tuo, Altissime:

3ad annuntiandum mane misericordiam tuam,

et veritatem tuam per noctem,

4in decachordo, psalterio;

cum cantico, in cithara.

5Quia delectasti me, Domine, in factura tua;

et in operibus manuum tuarum exsultabo.

6Quam magnificata sunt opera tua, Domine!

nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ.

7Vir insipiens non cognoscet,

et stultus non intelliget hæc.

8Cum exorti fuerint peccatores sicut fœnum,

et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem,

ut intereant in sæculum sæculi:

9tu autem Altissimus in æternum, Domine.

Read in Logos