Logos Bible Study

Psalm 49:7–15

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

7Audi, populus meus, et loquar;

Israël, et testificabor tibi:

Deus, Deus tuus ego sum.

8Non in sacrificiis tuis arguam te;

holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.

9Non accipiam de domo tua vitulos,

neque de gregibus tuis hircos:

10quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum,

jumenta in montibus, et boves.

11Cognovi omnia volatilia cæli,

et pulchritudo agri mecum est.

12Si esuriero, non dicam tibi:

meus est enim orbis terræ et plenitudo ejus.

13Numquid manducabo carnes taurorum?

aut sanguinem hircorum potabo?

14Immola Deo sacrificium laudis,

et redde Altissimo vota tua.

15Et invoca me in die tribulationis:

eruam te, et honorificabis me.

Read in Logos