Logos Bible Study

Psalm 21:2–32

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

2Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti?

longe a salute mea verba delictorum meorum.

3Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies;

et nocte, et non ad insipientiam mihi.

4Tu autem in sancto habitas, laus Israël.

5In te speraverunt patres nostri;

speraverunt, et liberasti eos.

6Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt;

in te speraverunt, et non sunt confusi.

7Ego autem sum vermis, et non homo;

opprobrium hominum, et abjectio plebis.

8Omnes videntes me deriserunt me;

locuti sunt labiis, et moverunt caput.

9Speravit in Domino, eripiat eum:

salvum faciat eum, quoniam vult eum.

10Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre,

spes mea ab uberibus matris meæ.

11In te projectus sum ex utero;

de ventre matris meæ Deus meus es tu:

12ne discesseris a me,

quoniam tribulatio proxima est,

quoniam non est qui adjuvet.

13Circumdederunt me vituli multi;

tauri pingues obsederunt me.

14Aperuerunt super me os suum,

sicut leo rapiens et rugiens.

15Sicut aqua effusus sum,

et dispersa sunt omnia ossa mea:

factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei.

16Aruit tamquam testa virtus mea,

et lingua mea adhæsit faucibus meis:

et in pulverem mortis deduxisti me.

17Quoniam circumdederunt me canes multi;

concilium malignantium obsedit me.

Foderunt manus meas et pedes meos;

18dinumeraverunt omnia ossa mea.

Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me.

19Diviserunt sibi vestimenta mea,

et super vestem meam miserunt sortem.

20Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me;

ad defensionem meam conspice.

21Erue a framea, Deus, animam meam,

et de manu canis unicam meam.

22Salva me ex ore leonis,

et a cornibus unicornium humilitatem meam.

23Narrabo nomen tuum fratribus meis;

in medio ecclesiæ laudabo te.

24Qui timetis Dominum, laudate eum;

universum semen Jacob, glorificate eum.

25Timeat eum omne semen Israël,

quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis,

nec avertit faciem suam a me:

et cum clamarem ad eum, exaudivit me.

26Apud te laus mea in ecclesia magna;

vota mea reddam in conspectu timentium eum.

27Edent pauperes, et saturabuntur,

et laudabunt Dominum qui requirunt eum:

vivent corda eorum in sæculum sæculi.

28Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ;

et adorabunt in conspectu ejus universæ familiæ gentium:

29quoniam Domini est regnum,

et ipse dominabitur gentium.

30Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terræ;

in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram.

31Et anima mea illi vivet;

et semen meum serviet ipsi.

32Annuntiabitur Domino generatio ventura;

et annuntiabunt cæli justitiam ejus

populo qui nascetur, quem fecit Dominus.

Read in Logos
Psalm 22:11: Be not far from me, for trouble is near, and there is none to help.