Logos Bible Study

Psalm 118:65–72

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

65Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine,

secundum verbum tuum.

66Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me,

quia mandatis tuis credidi.

67Priusquam humiliarer ego deliqui:

propterea eloquium tuum custodivi.

68Bonus es tu, et in bonitate tua

doce me justificationes tuas.

69Multiplicata est super me iniquitas superborum;

ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua.

70Coagulatum est sicut lac cor eorum;

ego vero legem tuam meditatus sum.

71Bonum mihi quia humiliasti me,

ut discam justificationes tuas.

72Bonum mihi lex oris tui,

super millia auri et argenti.

Read in Logos