Logos Bible Study

Psalm 118:169–176

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

169Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine;

juxta eloquium tuum da mihi intellectum.

170Intret postulatio mea in conspectu tuo;

secundum eloquium tuum eripe me.

171Eructabunt labia mea hymnum,

cum docueris me justificationes tuas.

172Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum,

quia omnia mandata tua æquitas.

173Fiat manus tua ut salvet me,

quoniam mandata tua elegi.

174Concupivi salutare tuum, Domine,

et lex tua meditatio mea est.

175Vivet anima mea, et laudabit te,

et judicia tua adjuvabunt me.

176Erravi sicut ovis quæ periit: quære servum tuum,

quia mandata tua non sum oblitus.

Read in Logos
Psalm 119:176: I have gone astray like a lost sheep; seek your servant, for I do not forget your commandments.