Logos Bible Study

Psalm 106:23–43

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

23Qui descendunt mare in navibus,

facientes operationem in aquis multis:

24ipsi viderunt opera Domini,

et mirabilia ejus in profundo.

25Dixit, et stetit spiritus procellæ,

et exaltati sunt fluctus ejus.

26Ascendunt usque ad cælos, et descendunt usque ad abyssos;

anima eorum in malis tabescebat.

27Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius,

et omnis sapientia eorum devorata est.

28Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur;

et de necessitatibus eorum eduxit eos.

29Et statuit procellam ejus in auram,

et siluerunt fluctus ejus.

30Et lætati sunt quia siluerunt;

et deduxit eos in portum voluntatis eorum.

31Confiteantur Domino misericordiæ ejus,

et mirabilia ejus filiis hominum.

32Et exaltent eum in ecclesia plebis,

et in cathedra seniorum laudent eum.

33Posuit flumina in desertum,

et exitus aquarum in sitim;

34terram fructiferam in salsuginem,

a malitia inhabitantium in ea.

35Posuit desertum in stagna aquarum,

et terram sine aqua in exitus aquarum.

36Et collocavit illic esurientes,

et constituerunt civitatem habitationis:

37et seminaverunt agros et plantaverunt vineas,

et fecerunt fructum nativitatis.

38Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis;

et jumenta eorum non minoravit.

39Et pauci facti sunt et vexati sunt,

a tribulatione malorum et dolore.

40Effusa est contemptio super principes:

et errare fecit eos in invio, et non in via.

41Et adjuvit pauperem de inopia,

et posuit sicut oves familias.

42Videbunt recti, et lætabuntur;

et omnis iniquitas oppilabit os suum.

43Quis sapiens, et custodiet hæc,

et intelliget misericordias Domini?

Read in Logos
Psalm 107:23–24: Some went down to the sea in ships, doing business on the great waters; they saw the deeds of the LORD, his wondrous works in the deep.