Logos Bible Study

Proverbs 4:20–27

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

20Fili mi, ausculta sermones meos,

et ad eloquia mea inclina aurem tuam.

21Ne recedant ab oculis tuis:

custodi ea in medio cordis tui:

22vita enim sunt invenientibus ea,

et universæ carni sanitas.

23Omni custodia serva cor tuum,

quia ex ipso vita procedit.

24Remove a te os pravum,

et detrahentia labia sint procul a te.

25Oculi tui recta videant,

et palpebræ tuæ præcedant gressus tuos.

26Dirige semitam pedibus tuis,

et omnes viæ tuæ stabilientur.

27Ne declines ad dexteram neque ad sinistram;

averte pedem tuum a malo:

vias enim quæ a dextris sunt novit Dominus:

perversæ vero sunt quæ a sinistris sunt.

Ipse autem rectos faciet cursus tuos,

itinera autem tua in pace producet.

Read in Logos
Proverbs 4:23: Keep your heart with all vigilance, for from it flow the springs of life.