Logos Bible Study

Proverbs 23:1–8

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Quando sederis ut comedas cum principe,

diligenter attende quæ apposita sunt ante faciem tuam.

2Et statue cultrum in gutture tuo:

si tamen habes in potestate animam tuam.

3Ne desideres de cibis ejus,

in quo est panis mendacii.

4Noli laborare ut diteris,

sed prudentiæ tuæ pone modum.

5Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere,

quia facient sibi pennas quasi aquilæ, et volabunt in cælum.

6Ne comedas cum homine invido,

et ne desideres cibos ejus:

7quoniam in similitudinem arioli et conjectoris

æstimat quod ignorat.

Comede et bibe, dicet tibi;

et mens ejus non est tecum.

8Cibos quos comederas evomes,

et perdes pulchros sermones tuos.

Read in Logos