Logos Bible Study

Proverbs 2:16–22

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

16Ut eruaris a muliere aliena,

et ab extranea quæ mollit sermones suos,

17et relinquit ducem pubertatis suæ,

18et pacti Dei sui oblita est.

Inclinata est enim ad mortem domus ejus,

et ad inferos semitæ ipsius.

19Omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur,

nec apprehendent semitas vitæ.

20Ut ambules in via bona,

et calles justorum custodias:

21qui enim recti sunt habitabunt in terra,

et simplices permanebunt in ea;

22impii vero de terra perdentur,

et qui inique agunt auferentur ex ea.

Read in Logos