Logos Bible Study

Prayer of Manasseh

Clementine VulgateOther versions

1Domine omnipotens Deus patrum nostrorum, Abraham, et Isaac, et Iacob, et seminis eorum iusti, 2qui fecisti cælum et terram cum omni ornatu eorum, 3qui ligasti mare verbo præcepti tui, qui conclusisti abyssum, et signasti eam terribili et laudabili nomine tuo: 4quem omnia pavent, et tremunt a vultu virtutis tuæ, 5quia importabilis est magnificentia gloriæ tuæ, et insustentabilis ira comminationis tuæ super peccatores: 6immensa vero et investigabilis misericordia promissionis tuæ: 7quoniam tu es Dominus, altissimus, benignus, longanimis, et multum misericors, et pœnitens super malitias hominum. Tu Domine, secundum multitudinem bonitatis tuæ promisisti pœnitentiam, et remissionem iis, qui peccaverunt tibi, et multitudine miserationum tuarum decrevisti pœnitentiam peccatoribus, in salutem.

8Tu igitur Domine Deus iustorum, non posuisti pœnitentiam iustis, Abraham, et Isaac, et Iacob, iis qui tibi non peccaverunt: sed posuisti pœnitentiam propter me peccatorem: 9quoniam peccavi super numerum arenæ maris: multiplicatæ sunt iniquitates meæ Domine, multiplicatæ sunt iniquitates meæ, et non sum dignus intueri et aspicere altitudinem cæli, præ multitudine iniquitatum mearum. 10incurvatus sum multo vinculo ferreo, ut non possim attollere caput meum, et non est respiratio mihi: quia excitavi iracundiam tuam, et malum coram te feci: non feci voluntatem tuam, et mandata tua non custodivi: statui abominationes, et multiplicavi offensiones.

11Et nunc flecto genu cordis mei, precans a te bonitatem. 12Peccavi Domine, peccavi, et iniquitates meas agnosco. 13Quare peto rogans te, remitte mihi Domine, remitte mihi, et ne simul perdas me cum iniquitatibus meis, neque in æternum, iratus, reserves mala mihi, neque damnes me in infima terræ loca: quia tu es Deus, Deus, inquam, pœnitentium: et in me ostendes omnem bonitatem tuam, 14quia indignum salvabis me secundum magnam misericordiam tuam, 15et laudabo te semper omnibus diebus vitæ meæ: quoniam te laudat omnis virtus cælorum, et tibi est gloria in sæcula sæculorum. Amen.

Read in Logos