3 Esdras 1
Clementine VulgateOther versions
11Et fecit Iosias Pascha in Ierosolymis Domino, et immolavit Phase quarta decima luna primi mensis: 2statuens sacerdotes per vices dierum stolis amictos in templo Domini. 3et dixit Levitis sacris servis Israel, ut sanctificarent se Domino in positione sanctæ arcæ Domini, in domo, quam ædificavit Salomon filius David rex. 4Non erit vobis tollere super humeros eam. Et nunc deservite Domino vestro, et curam agite gentis illius Israel ex parte secundum pagos et tribus vestras, 5secundum scripturam David regis Israel, et secundum magnificentiam Salomonis filii eius, omnes in templo, et secundum particulam principatus paternam vestram eorum, qui stant in conspectu fratrum filiorum Israel. 6Immolate Pascha, et sacrificia parate fratribus vestris, et facite secundum præceptum Domini quod datum est Moysi. 7Et donavit Iosias in plebem, quæ inventa est, ovium, agnorum, et hœdorum, et caprarum triginta millia, vitulos tria millia. 8hæc de regalibus data sunt secundum promissionem populo: et sacerdotibus in Pascha, oves numero duo millia, ac vituli centum. 9Et Iechonias, et Semeias, et Nathanael fratres, et Hasabias, et Oziel, et Coraba in Phase, oves quinque millia, vitulos quingentos. 10Et hæc cum fierent eleganter, steterunt sacerdotes et Levitæ habentes azyma per tribus. 11Et secundum partes principatus patrum in conspectu populi offerebant Domino, secundum ea quæ in libro Moysi scripta sunt: 12et assaverunt Phase igni prout oportebat: et hostias coxerunt in emolis, et in ollis cum benevolentia: 13et attulerunt omnibus qui erant ex plebe: et post hæc paraverunt sibi et sacerdotibus: 14Sacerdotes enim offerebant adipes, usque dum finita esset hora: et Levitæ paraverunt sibi, et fratribus suis, filiis Aaron. 15Et sacri cantores filii Asaph erant per ordinem secundum præceptum David, et Asaph, et Zacharias, et Ieddimus, qui erat a rege. 16Et ostiarii per singulas ianuas, ita ut non prævaricaretur unusquisque suam: fratres enim illorum paraverunt illis. 17Et consummata sunt quæ pertinebant ad sacrificium Domini. 18In illa die egerunt Phase, et offerebant hostias super Domini sacrificium, secundum præceptum regis Iosiæ. 19Et egerunt filii Israel, qui inventi sunt in tempore illo, Phase: et diem festum azymorum per dies septem: 20et non est celebratum Phase tale in Israel, a temporibus Samuelis prophetæ: 21et omnes reges Israel non celebraverunt tale Pascha quale egit Iosias, et Sacerdotes, et Levitæ, et Iudæi, et omnis Israel, qui inventi sunt in commoratione Ierosolymis. 22Octavo decimo anno, regnante Iosia celebratum est Phase.
23Et directa sunt opera Iosiæ in conspectu Domini sui in corde pleno metuentis: 24et quæ circa illum quidem conscripta sunt, in pristinis temporibus de eis, qui peccaverunt, quique irreligiosi fuerunt in Dominum præ omni gente, et qui non quæsierunt verba Domini super Israel.
25Et post omnem actum hunc Iosiæ, ascendit Pharao rex Ægypti, veniens in Charcamis ab itinere super Euphratem, et exiit obviam illi Iosias. 26Et misit rex Ægypti ad Iosiam, dicens: Quid mihi et tibi est rex Iudæ? 27Non sum missus a Domino ut pugnem contra te: super Euphratem enim bellum meum est, festinans descende. 28Et non est reversus Iosias super currum: sed expugnare eum conabatur, non attendens verbum prophetæ ex ore Domini: 29sed constituit ad eum bellum in campo Mageddo. Et descenderunt principes ad regem Iosiam. 30Et dixit rex pueris suis, Amovete me a prælio, infirmatus sum enim valde. Et statim amoverunt eum pueri ipsius de acie. 31Et ascendit super currum secundarium suum: et perveniens Ierosolymam, vita functus est, et sepultus est in paterno sepulchro. 32Et in tota Iudæa lugebant Iosiam: et qui præsidebant, cum uxoribus lamentabant eum usque in hunc diem. Et datum est hoc fieri semper in omne genus Israel.
33Hæc autem præscripta sunt in libro historiarum regum Iudæ: et singula gesta actus Iosiæ, et eius gloria et intellectus eius in lege Domini: quæque gesta sunt ab eo, et quæ non scripta sunt in libro regum Israel et Iudæ: 34Et assumentes, qui erant ex gente Iechoniam filium Iosiæ, constituerunt regem pro Iosia patre suo, cum esset annorum trigintatrium.
35Et regnavit super Israel mensibus tribus. Et amovit eum rex Ægypti, ne regnaret in Ierosolymis: 36et mulctavit gentem argenti talenta centum, et auri talentum unum. 37Et constituit rex Ægypti Ioacim fratrem ipsius, regem Iudæ et Ierusalem: 38et alligavit magistratus Ioacim, et Zaracelem fratrem suum, et apprehendens reduxit in Ægyptum.
39Annorum erat Ioacim vigintiquinque, cum regnare cœpisset in terra Iuda et Ierusalem: et fecit malum in conspectu Domini. 40Post hunc autem ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis, et alligans eum in æreo vinculo, perduxit in Babyloniam: 41et sacra vasa Domini accepit Nabuchodonosor, et tulit et consecravit in templo suo in Babylonia. 42Nam de immunditia illius, et irreligiositate scriptum est in libro temporum regum. 43Et regnavit Ioachin filius eius pro eo.
Cum autem constitutus esset rex, erat annorum decem et octo. 44Regnavit autem menses tres, et dies decem in Ierusalem, et fecit malum in conspectu Domini: 45et post annum mittens Nabuchodonosor, transmigravit eum in Babyloniam simul cum sacris vasis Domini.
46Et constituit Sedeciam regem Iuda, et Ierusalem, cum esset annorum viginti unius: regnavit autem annis undecim. 47Et fecit malum in conspectu Domini, et non est veritus a verbis, quæ dicta sunt ab Ieremia propheta ex ore Domini: 48et adiuratus a rege Nabuchodonosor, periurans discessit: et indurata cervice sua, et corde suo, transgressus est legitima Domini Dei Israel.
49Et duces populi Domini multa inique gesserunt, et impie egerunt super omnes immunditias gentium: et polluerunt templum Domini quod sanctum erat in Ierosolymis. 50Et misit Deus patrum ipsorum per angelum suum revocare eos, propter quod parceret illis, et tabernaculo suo. 51Ipsi vero subsannabant in angelis suis: et qua die locutus est Dominus, erant illudentes prophetis eius.
52Qui usque ad iracundiam concitatus est super gentem suam propter irreligiositatem suam, et præcepit ascendere reges Chaldæorum. 53Hi occiderunt iuvenes eorum in gladio, in circuitu sancti templi eorum, et non pepercerunt iuveni, et seni, et virgini, et adolescenti: 54sed omnes traditi sunt in manus ipsorum: et omnia sacra vasa Domini, et regales apothecas resumentes, tulerunt in Babyloniam, 55et incenderunt domum Domini, et demolierunt muros Ierusalem: et turres eius incenderunt igne, 56et consummaverunt omnia honorifica eius, et ad nihilum redegerunt, et reliquos a gladio duxerunt in Babylonem. 57Et erant servi illius usque dum regnarent Persæ in repletione verbi Domini in ore Ieremiæ: 58quousque benigne ageret terra sabbata sua, omni tempore desertionis suæ sabbatizavit in applicatione annorum septuaginta septem.
Public Domain