Logos Bible Study

Philemon 1–7

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Paulus vinctus Christi Jesu, et Timotheus frater, Philemoni dilecto, et adjutori nostro, 2et Appiæ sorori carissimæ, et Archippo commilitoni nostro, et ecclesiæ, quæ in domo tua est. 3Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.

4Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis, 5audiens caritatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos: 6ut communicatio fidei tuæ evidens fiat in agnitione omnis operis boni, quod est in vobis in Christo Jesu. 7Gaudium enim magnum habui, et consolationem in caritate tua: quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater.

Read in Logos
Philemon 6: … I pray that the sharing of your faith may become effective for the full knowledge of every good thing that is in us for the sake of Christ.