Logos Bible Study

Numbers 3:5–37

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

5Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 6Applica tribum Levi, et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei, et excubent, 7et observent quidquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii, 8et custodiant vasa tabernaculi, servientes in ministerio ejus. 9Dabisque dono Levitas 10Aaron et filiis ejus, quibus traditi sunt a filiis Israël. Aaron autem et filios ejus constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur. 11Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 12Ego tuli Levitas a filiis Israël pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israël, eruntque Levitæ mei. 13Meum est enim omne primogenitum: ex quo percussi primogenitos in terra Ægypti, sanctificavi mihi quidquid primum nascitur in Israël: ab homine usque ad pecus, mei sunt. Ego Dominus. 14Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai, dicens: 15Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias, omnem masculum ab uno mense et supra. 16Numeravit Moyses, ut præceperat Dominus, 17et inventi sunt filii Levi per nomina sua, Gerson et Caath et Merari. 18Filii Gerson: Lebni et Semei. 19Filii Caath: Amram et Jesaar, Hebron et Oziel. 20Filii Merari: Moholi et Musi. 21De Gerson fuere familiæ duæ, Lebnitica, et Semeitica: 22quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra, septem millia quingenti. 23Hi post tabernaculum metabuntur ad occidentem, 24sub principe Eliasaph filio Laël. 25Et habebunt excubias in tabernaculo fœderis, 26ipsum tabernaculum et operimentum ejus, tentorium quod trahitur ante fores tecti fœderis, et cortinas atrii: tentorium quoque quod appenditur in introitu atrii tabernaculi, et quidquid ad ritum altaris pertinet, funes tabernaculi et omnia utensilia ejus. 27Cognatio Caath habebit populos Amramitas et Jesaaritas et Hebronitas et Ozielitas. Hæ sunt familiæ Caathitarum recensitæ per nomina sua. 28Omnes generis masculini ab uno mense et supra, octo millia sexcenti habebunt excubias sanctuarii, 29et castrametabuntur ad meridianam plagam. 30Princepsque eorum erit Elisaphan filius Oziel: 31et custodient arcam, mensamque et candelabrum, altaria et vasa sanctuarii, in quibus ministratur, et velum, cunctamque hujuscemodi supellectilem. 32Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis, erit super excubitores custodiæ sanctuarii. 33At vero de Merari erunt populi Moholitæ et Musitæ recensiti per nomina sua: 34omnes generis masculini ab uno mense et supra, sex millia ducenti. 35Princeps eorum Suriel filius Abihaiel: in plaga septentrionali castrametabuntur. 36Erunt sub custodia eorum tabulæ tabernaculi et vectes, et columnæ ac bases earum, et omnia quæ ad cultum hujuscemodi pertinent: 37columnæque atrii per circuitum cum basibus suis, et paxilli cum funibus.

Read in Logos