Logos Bible Study

Numbers 14:1–10

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa, 2et murmurati sunt contra Moysen et Aaron cuncti filii Israël, dicentes: 3Utinam mortui essemus in Ægypto: et in hac vasta solitudine utinam pereamus, et non inducat nos Dominus in terram istam, ne cadamus gladio, et uxores ac liberi nostri ducantur captivi. Nonne melius est reverti in Ægyptum? 4Dixeruntque alter ad alterum: Constituamus nobis ducem, et revertamur in Ægyptum. 5Quo audito, Moyses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israël. 6At vero Josue filius Nun et Caleb filius Jephone, qui et ipsi lustraverant terram, sciderunt vestimenta sua, 7et ad omnem multitudinem filiorum Israël locuti sunt: Terra, quam circuivimus, valde bona est. 8Si propitius fuerit Dominus, inducet nos in eam, et tradet humum lacte et melle manantem. 9Nolite rebelles esse contra Dominum: neque timeatis populum terræ hujus, quia sicut panem ita eos possumus devorare. Recessit ab eis omne præsidium: Dominus nobiscum est, nolite metuere. 10Cumque clamaret omnis multitudo, et lapidibus eos vellet opprimere, apparuit gloria Domini super tectum fœderis cunctis filiis Israël.

Read in Logos