Logos Bible Study

Numbers 10:18–27

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

18Profectique sunt et filii Ruben, per turmas et ordinem suum: quorum princeps erat Helisur filius Sedeur. 19In tribu autem filiorum Simeon, princeps fuit Salamiel filius Surisaddai. 20Porro in tribu Gad erat princeps Eliasaph filius Duel. 21Profectique sunt et Caathitæ portantes sanctuarium. Tamdiu tabernaculum portabatur, donec venirent ad erectionis locum. 22Moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud. 23In tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur. 24Et in tribu Benjamin erat dux Abidan filius Gedeonis. 25Novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas, in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai. 26In tribu autem filiorum Aser erat princeps Phegiel filius Ochran. 27Et in tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan.

Read in Logos