Logos Bible Study

Numbers 3–4

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

31Hæ sunt generationes Aaron et Moysi in die qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai. 2Et hæc nomina filiorum Aaron: primogenitus ejus Nadab, deinde Abiu, et Eleazar, et Ithamar. 3Hæc nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt, et quorum repletæ et consecratæ manus ut sacerdotio fungerentur. 4Mortui sunt enim Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis: functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo. 5Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 6Applica tribum Levi, et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei, et excubent, 7et observent quidquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii, 8et custodiant vasa tabernaculi, servientes in ministerio ejus. 9Dabisque dono Levitas 10Aaron et filiis ejus, quibus traditi sunt a filiis Israël. Aaron autem et filios ejus constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur. 11Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 12Ego tuli Levitas a filiis Israël pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israël, eruntque Levitæ mei. 13Meum est enim omne primogenitum: ex quo percussi primogenitos in terra Ægypti, sanctificavi mihi quidquid primum nascitur in Israël: ab homine usque ad pecus, mei sunt. Ego Dominus. 14Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai, dicens: 15Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias, omnem masculum ab uno mense et supra. 16Numeravit Moyses, ut præceperat Dominus, 17et inventi sunt filii Levi per nomina sua, Gerson et Caath et Merari. 18Filii Gerson: Lebni et Semei. 19Filii Caath: Amram et Jesaar, Hebron et Oziel. 20Filii Merari: Moholi et Musi. 21De Gerson fuere familiæ duæ, Lebnitica, et Semeitica: 22quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra, septem millia quingenti. 23Hi post tabernaculum metabuntur ad occidentem, 24sub principe Eliasaph filio Laël. 25Et habebunt excubias in tabernaculo fœderis, 26ipsum tabernaculum et operimentum ejus, tentorium quod trahitur ante fores tecti fœderis, et cortinas atrii: tentorium quoque quod appenditur in introitu atrii tabernaculi, et quidquid ad ritum altaris pertinet, funes tabernaculi et omnia utensilia ejus. 27Cognatio Caath habebit populos Amramitas et Jesaaritas et Hebronitas et Ozielitas. Hæ sunt familiæ Caathitarum recensitæ per nomina sua. 28Omnes generis masculini ab uno mense et supra, octo millia sexcenti habebunt excubias sanctuarii, 29et castrametabuntur ad meridianam plagam. 30Princepsque eorum erit Elisaphan filius Oziel: 31et custodient arcam, mensamque et candelabrum, altaria et vasa sanctuarii, in quibus ministratur, et velum, cunctamque hujuscemodi supellectilem. 32Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis, erit super excubitores custodiæ sanctuarii. 33At vero de Merari erunt populi Moholitæ et Musitæ recensiti per nomina sua: 34omnes generis masculini ab uno mense et supra, sex millia ducenti. 35Princeps eorum Suriel filius Abihaiel: in plaga septentrionali castrametabuntur. 36Erunt sub custodia eorum tabulæ tabernaculi et vectes, et columnæ ac bases earum, et omnia quæ ad cultum hujuscemodi pertinent: 37columnæque atrii per circuitum cum basibus suis, et paxilli cum funibus. 38Castrametabuntur ante tabernaculum fœderis, id est, ad orientalem plagam, Moyses et Aaron cum filiis suis, habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israël. Quisquis alienus accesserit, morietur. 39Omnes Levitæ, quos numeraverunt Moyses et Aaron juxta præceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra, fuerunt viginti duo millia.

40Et ait Dominus ad Moysen: Numera primogenitos sexus masculini de filiis Israël ab uno mense et supra, et habebis summam eorum. 41Tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israël: ego sum Dominus: et pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum Israël. 42Recensuit Moyses, sicut præceperat Dominus, primogenitos filiorum Israël: 43et fuerunt masculi per nomina sua, a mense uno et supra, viginti duo millia ducenti septuaginta tres. 44Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 45Tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israël, et pecora Levitarum pro pecoribus eorum, eruntque Levitæ mei. Ego sum Dominus. 46In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israël, 47accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii (siclus habet viginti obolos): 48dabisque pecuniam Aaron et filiis ejus pretium eorum qui supra sunt. 49Tulit igitur Moyses pecuniam eorum, qui fuerant amplius, et quos redemerant a Levitis, 50pro primogenitis filiorum Israël, mille trecentorum sexaginta quinque siclorum juxta pondus sanctuarii: 51et dedit eam Aaron et filiis ejus juxta verbum quod præceperat sibi Dominus.

41Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: 2Tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum per domos et familias suas, 3a trigesimo anno et supra, usque ad quinquagesimum annum, omnium qui ingrediuntur ut stent et ministrent in tabernaculo fœderis. 4Hic est cultus filiorum Caath: tabernaculum fœderis, et Sanctum sanctorum 5ingredientur Aaron et filii ejus, quando movenda sunt castra, et deponent velum quod pendet ante fores, involventque eo arcam testimonii, 6et operient rursum velamine janthinarum pellium, extendentque desuper pallium totum hyacinthinum, et inducent vectes. 7Mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio, et ponent cum ea thuribula et mortariola, cyathos et crateras ad liba fundenda: panes semper in ea erunt: 8extendentque desuper pallium coccineum, quod rursum operient velamento janthinarum pellium, et inducent vectes. 9Sument et pallium hyacinthinum, quo operient candelabrum cum lucernis et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis vasis olei, quæ ad concinnandas lucernas necessaria sunt: 10et super omnia ponent operimentum janthinarum pellium, et inducent vectes. 11Necnon et altare aureum involvent hyacinthino vestimento, et extendent desuper operimentum janthinarum pellium, inducentque vectes. 12Omnia vasa, quibus ministratur in sanctuario, involvent hyacinthino pallio, et extendent desuper operimentum janthinarum pellium, inducentque vectes. 13Sed et altare mundabunt cinere, et involvent illud purpureo vestimento, 14ponentque cum eo omnia vasa, quibus in ministerio ejus utuntur, id est, ignium receptacula, fuscinulas ac tridentes, uncinos et batilla. Cuncta vasa altaris operient simul velamine janthinarum pellium, et inducent vectes. 15Cumque involverint Aaron et filii ejus sanctuarium et omnia vasa ejus in commotione castrorum, tunc intrabunt filii Caath ut portent involuta: et non tangent vasa sanctuarii, ne moriantur. Ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo fœderis: 16super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis, ad cujus curam pertinet oleum ad concinnandas lucernas, et compositionis incensum, et sacrificium, quod semper offertur, et oleum unctionis, et quidquid ad cultum tabernaculi pertinet, omniumque vasorum, quæ in sanctuario sunt. 17Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: 18Nolite perdere populum Caath de medio Levitarum: 19sed hoc facite eis, ut vivant, et non moriantur, si tetigerint Sancta sanctorum. Aaron et filii ejus intrabunt, ipsique disponent opera singulorum, et divident quid portare quis debeat. 20Alii nulla curiositate videant quæ sunt in sanctuario priusquam involvantur, alioquin morientur. 21Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 22Tolle summam etiam filiorum Gerson per domos ac familias et cognationes suas, 23a triginta annis et supra, usque ad annos quinquaginta. Numera omnes qui ingrediuntur et ministrant in tabernaculo fœderis. 24Hoc est officium familiæ Gersonitarum, 25ut portent cortinas tabernaculi et tectum fœderis, operimentum aliud, et super omnia velamen janthinum tentoriumque quod pendet in introitu tabernaculi fœderis, 26cortinas atrii, et velum in introitu quod est ante tabernaculum. Omnia quæ ad altare pertinent, funiculos, et vasa ministerii, 27jubente Aaron et filiis ejus, portabunt filii Gerson: et scient singuli cui debeant oneri mancipari. 28Hic est cultus familiæ Gersonitarum in tabernaculo fœderis, eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis. 29Filios quoque Merari per familias et domos patrum suorum recensebis, 30a triginta annis et supra, usque ad annos quinquaginta, omnes qui ingrediuntur ad officium ministerii sui et cultum fœderis testimonii. 31Hæc sunt onera eorum: portabunt tabulas tabernaculi et vectes ejus, columnas ac bases earum, 32columnas quoque atrii per circuitum cum basibus et paxillis et funibus suis. Omnia vasa et supellectilem ad numerum accipient, sicque portabunt. 33Hoc est officium familiæ Meraritarum et ministerium in tabernaculo fœderis: eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis. 34Recensuerunt igitur Moyses et Aaron et principes synagogæ filios Caath per cognationes et domos patrum suorum, 35a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, omnes qui ingrediuntur ad ministerium tabernaculi fœderis: 36et inventi sunt duo millia septingenti quinquaginta. 37Hic est numerus populi Caath qui intrant tabernaculum fœderis: hos numeravit Moyses et Aaron juxta sermonem Domini per manum Moysi. 38Numerati sunt et filii Gerson per cognationes et domos patrum suorum, 39a triginta annis et supra, usque ad quinquagesimum annum, omnes qui ingrediuntur ut ministrent in tabernaculo fœderis: 40et inventi sunt duo millia sexcenti triginta. 41Hic est populus Gersonitarum, quos numeraverunt Moyses et Aaron juxta verbum Domini. 42Numerati sunt et filii Merari per cognationes et domos patrum suorum, 43a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, omnes qui ingrediuntur ad explendos ritus tabernaculi fœderis: 44et inventi sunt tria millia ducenti. 45Hic est numerus filiorum Merari, quos recensuerunt Moyses et Aaron juxta imperium Domini per…

Read in Logos

This passage has been shortened. Keep reading Numbers 3–4 in Logos