Logos Bible Study

Numbers 21–22

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

211Quod cum audisset Chananæus rex Arad, qui habitabat ad meridiem, venisse scilicet Israël per exploratorum viam, pugnavit contra illum, et victor existens, duxit ex eo prædam. 2At Israël voto se Domino obligans, ait: Si tradideris populum istum in manu mea, delebo urbes ejus. 3Exaudivitque Dominus preces Israël, et tradidit Chananæum, quem ille interfecit subversis urbibus ejus: et vocavit nomen loci illius Horma, id est, anathema.

4Profecti sunt autem et de monte Hor, per viam quæ ducit ad mare Rubrum, ut circumirent terram Edom. Et tædere cœpit populum itineris ac laboris: 5locutusque contra Deum et Moysen, ait: Cur eduxisti nos de Ægypto, ut moreremur in solitudine? deest panis, non sunt aquæ: anima nostra jam nauseat super cibo isto levissimo. 6Quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes, ad quorum plagas et mortes plurimorum, 7venerunt ad Moysen, atque dixerunt: Peccavimus, quia locuti sumus contra Dominum et te: ora ut tollat a nobis serpentes. Oravitque Moyses pro populo, 8et locutus est Dominus ad eum: Fac serpentem æneum, et pone eum pro signo: qui percussus aspexerit eum, vivet. 9Fecit ergo Moyses serpentem æneum, et posuit eum pro signo: quem cum percussi aspicerent, sanabantur.

10Profectique filii Israël castrametati sunt in Oboth. 11Unde egressi fixere tentoria in Jeabarim, in solitudine quæ respicit Moab contra orientalem plagam. 12Et inde moventes, venerunt ad torrentem Zared. 13Quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon, quæ est in deserto, et prominet in finibus Amorrhæi. Siquidem Arnon terminus est Moab, dividens Moabitas et Amorrhæos. 14Unde dicitur in libro bellorum Domini:

Sicut fecit in mari Rubro,

sic faciet in torrentibus Arnon.

15Scopuli torrentium inclinati sunt, ut requiescerent in Ar,

et recumberent in finibus Moabitarum.

16Ex eo loco apparuit puteus, super quo locutus est Dominus ad Moysen: Congrega populum, et dabo ei aquam. 17Tunc cecinit Israël carmen istud:

Ascendat puteus.

Concinebant:

18Puteus, quem foderunt principes

et paraverunt duces multitudinis

in datore legis, et in baculis suis.

De solitudine, Matthana. 19De Matthana in Nahaliel: de Nahaliel in Bamoth. 20De Bamoth, vallis est in regione Moab, in vertice Phasga, quod respicit contra desertum.

21Misit autem Israël nuntios ad Sehon regem Amorrhæorum, dicens: 22Obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam: non declinabimus in agros et vineas; non bibemus aquas ex puteis: via regia gradiemur, donec transeamus terminos tuos. 23Qui concedere noluit ut transiret Israël per fines suos: quin potius exercitu congregato, egressus est obviam in desertum, et venit in Jasa, pugnavitque contra eum. 24A quo percussus est in ore gladii, et possessa est terra ejus ab Arnon usque Jeboc, et filios Ammon: quia forti præsidio tenebantur termini Ammonitarum. 25Tulit ergo Israël omnes civitates ejus, et habitavit in urbibus Amorrhæi, in Hesebon scilicet, et viculis ejus. 26Urbs Hesebon fuit Sehon regis Amorrhæi, qui pugnavit contra regem Moab: et tulit omnem terram, quæ ditionis illius fuerat usque Arnon. 27Idcirco dicitur in proverbio:

Venite in Hesebon: ædificetur, et construatur civitas Sehon:

28ignis egressus est de Hesebon, flamma de oppido Sehon,

et devoravit Ar Moabitarum, et habitatores excelsorum Arnon.

29Væ tibi Moab; peristi popule Chamos.

Dedit filios ejus in fugam, et filias in captivitatem regi Amorrhæorum Sehon.

30Jugum ipsorum disperiit ad Hesebon usque Dibon:

lassi pervenerunt in Nophe, et usque Medaba.

31Habitavit itaque Israël in terra Amorrhæi.

32Misitque Moyses qui explorarent Jazer: cujus ceperunt viculos, et possederunt habitatores. 33Verteruntque se, et ascenderunt per viam Basan, et occurrit eis Og, rex Basan, cum omni populo suo, pugnaturus in Edrai. 34Dixitque Dominus ad Moysen: Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi illum, et omnem populum ac terram ejus: faciesque illi sicut fecisti Sehon, regi Amorrhæorum habitatori Hesebon. 35Percusserunt igitur et hunc cum filiis suis, universumque populum ejus usque ad internecionem, et possederunt terram illius.

221Profectique castrametati sunt in campestribus Moab, ubi trans Jordanem Jericho sita est. 2Videns autem Balac filius Sephor omnia quæ fecerat Israël Amorrhæo, 3et quod pertimuissent eum Moabitæ, et impetum ejus ferre non possent, 4dixit ad majores natu Madian: Ita delebit hic populus omnes, qui in nostris finibus commorantur, quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere. Ipse erat eo tempore rex in Moab. 5Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum, qui habitabat super flumen terræ filiorum Ammon, ut vocarent eum, et dicerent: Ecce egressus est populus ex Ægypto, qui operuit superficiem terræ, sedens contra me. 6Veni igitur, et maledic populo huic, quia fortior me est: si quomodo possim percutere et ejicere eum de terra mea. Novi enim quod benedictus sit cui benedixeris, et maledictus in quem maledicta congesseris. 7Perrexeruntque seniores Moab, et majores natu Madian, habentes divinationis pretium in manibus. Cumque venissent ad Balaam, et narrassent ei omnia verba Balac, 8ille respondit: Manete hic nocte, et respondebo quidquid mihi dixerit Dominus. Manentibus illis apud Balaam, venit Deus, et ait ad eum: 9Quid sibi volunt homines isti apud te? 10Respondit: Balac filius Sephor rex Moabitarum misit ad me, 11dicens: Ecce populus qui egressus est de Ægypto, operuit superficiem terræ: veni, et maledic ei, si quomodo possim pugnans abigere eum. 12Dixitque Deus ad Balaam: Noli ire cum eis, neque maledicas populo: quia benedictus est. 13Qui mane consurgens dixit ad principes: Ite in terram vestram, quia prohibuit me Dominus venire vobiscum. 14Reversi principes dixerunt ad Balac: Noluit Balaam venire nobiscum.

15Rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat, misit. 16Qui cum venissent ad Balaam, dixerunt: Sic dicit Balac filius Sephor: Ne cuncteris venire ad me: 17paratus sum honorare te, et quidquid volueris, dabo tibi: veni, et maledic populo isti. 18Respondit Balaam: Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero immutare verbum Domini Dei mei, ut vel plus, vel minus loquar. 19Obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte, et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus. 20Venit ergo Deus ad Balaam nocte, et ait ei: Si vocare te venerunt homines isti, surge, et vade cum eis: ita dumtaxat, ut quod tibi præcepero, facias. 21Surrexit Balaam mane, et strata asina sua profectus est cum eis.

22Et iratus est Deus. Stetitque angelus Domini in via contra Balaam, qui insidebat asinæ, et duos pueros habebat secum. 23Cernens asina angelum stantem in via, evaginato gladio, avertit se de itinere, et ibat per agrum. Quam cum verberaret Balaam, et vellet ad semitam reducere, 24stetit angelus in angustiis duarum maceriarum, quibus vineæ cingebantur. 25Quem videns asina, junxit se parieti, et attrivit sedentis pedem. At ille iterum verberabat eam: 26et nihilominus angelus ad locum angustum transiens, ubi nec ad dexteram, nec ad sinistram poterat deviare, obvius stetit. 27Cumque vidisset asina stantem angelum, concidit sub pedibus sedentis: qui iratus, vehementius cædebat fuste latera ejus. 28Aperuitque Dominus os asinæ, et locuta est: Quid feci tibi? cur percutis me ecce jam tertio? 29Respondit Balaam: Quia commeruisti, et illusisti mihi: utinam haberem gladium, ut te percuterem! 30Dixit asina: Nonne animal tuum sum, cui semper sedere consuevisti usque in præsentem diem? dic quid simile umquam fecerim tibi. At ille ait: Numquam. 31Protinus aperuit Dominus oculos Balaam, et vidit angelum stantem in via, evaginato gladio, adoravitque eum pronus in terram. 32Cui angelus: Cur, inquit, tertio verberas asinam tuam? ego veni ut adversarer tibi, quia perversa est via tua, mihique contraria: 33et nisi asina declinasset de via, dans locum resistenti, te occidissem, et illa viveret.

34Dixit Balaam: Peccavi, nesciens quod tu stares contra me: et nunc si displicet tibi ut vadam, revertar. 35Ait angelus: Vade cum istis, et cave ne aliud quam præcepero tibi loquaris. Ivit igitur cum principibus. 36Quod cum audisset Balac, egressus est in occursum ejus in oppido Moabitarum, quod situm est in extremis finibus Arnon. 37Dixitque ad Balaam: Misi nuntios ut vocarent te: cur non statim venisti ad me? an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo? 38Cui ille respondit: Ecce adsum: numquid loqui potero aliud, nisi quod Deus posuerit in ore meo? 39Perrexerunt ergo simul, et venerunt in urbem, quæ in extremis regni ejus finibus erat. 40Cumque occidisset Balac boves et oves, misit ad Balaam, et principes qui cum eo erant, munera. 41Mane autem facto, duxit eum ad excelsa Baal, et intuitus est extremam partem populi.

Read in Logos