Logos Bible Study

Matthew 8:1–7

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Cum autem descendisset de monte, secutæ sunt eum turbæ multæ: 2et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare. 3Et extendens Jesus manum, tetigit eum, dicens: Volo. Mundare. Et confestim mundata est lepra ejus. 4Et ait illi Jesus: Vide, nemini dixeris: sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod præcepit Moyses, in testimonium illis.

5Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum, 6et dicens: Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur. 7Et ait illi Jesus: Ego veniam, et curabo eum.

Read in Logos