Logos Bible Study

Matthew 26:36–46

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

36Tunc venit Jesus cum illis in villam, quæ dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis: Sedete hic donec vadam illuc, et orem. 37Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedæi, cœpit contristari et mœstus esse. 38Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate mecum. 39Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste: verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. 40Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro: Sic non potuistis una hora vigilare mecum? 41Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. 42Iterum secundo abiit, et oravit, dicens: Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua. 43Et venit iterum, et invenit eos dormientes: erant enim oculi eorum gravati. 44Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens. 45Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis: Dormite jam, et requiescite: ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum. 46Surgite, eamus: ecce appropinquavit qui me tradet.

Read in Logos
Matthew 26:39: And going a little farther he fell on his face and prayed, saying, “My Father, if it be possible, let this cup pass from me; nevertheless, not as I will, but as you will.”