Logos Bible Study

Matthew 23:5–12

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

5Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias. 6Amant autem primos recubitus in cœnis, et primas cathedras in synagogis, 7et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi. 8Vos autem nolite vocari Rabbi: unus est enim magister vester, omnes autem vos fratres estis. 9Et patrem nolite vocare vobis super terram: unus est enim pater vester qui in cælis est. 10Nec vocemini magistri: quia magister vester unus est, Christus. 11Qui major est vestrum, erit minister vester. 12Qui autem se exaltaverit, humiliabitur: et qui se humiliaverit, exaltabitur.

Read in Logos