Logos Bible Study

Matthew 17:1–13

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem ejus, et ducit illos in montem excelsum seorsum: 2et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies ejus sicut sol: vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix. 3Et ecce apparuerunt illis Moyses et Elias cum eo loquentes. 4Respondens autem Petrus, dixit ad Jesum: Domine, bonum est nos hic esse: si vis, faciamus hic tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliæ unum. 5Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: ipsum audite. 6Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde. 7Et accessit Jesus, et tetigit eos: dixitque eis: Surgite, et nolite timere. 8Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi solum Jesum. 9Et descendentibus illis de monte, præcepit eis Jesus, dicens: Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat. 10Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes: Quid ergo scribæ dicunt, quod Eliam oporteat primum venire? 11At ille respondens, ait eis: Elias quidem venturus est, et restituet omnia. 12Dico autem vobis, quia Elias jam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quæcumque voluerunt. Sic et Filius hominis passurus est ab eis. 13Tunc intellexerunt discipuli, quia de Joanne Baptista dixisset eis.

Read in Logos
Matthew 17:5: He was still speaking when, behold, a bright cloud overshadowed them, and a voice from the cloud said, “This is my beloved Son, with whom I am well pleased; listen to him.”